라틴어 문장 검색

Turcis praesto est semper et ad nutum belli caussa, propagatio scilicet legis et sectae suae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 12:4)
Ante omnia, magna copia transportanda pannis biscocti, farinae ex avena, pollinis, farinae omnigenae, et similium, ut sub initiis praesto sint donec panis confici possit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:22)
Pix cuiuscunque generis, ubi proveniunt pinus et abietes, semper praesto est.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:33)
Sintque tria illa latera ita extructa ut exhibeant aedificium duplex, non translucenda, sed ex altera tantum parte fenestrata ut tam matutinis quam vespertinis temporibus praesto sint camerae in quibus sol non intret.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 4:11)
Itaque ad famam et existimationis alicuius multum iuvat et (quemadmodum Isabella regina Castidiana dicere solebat) instar epistolarum commendatitiarum, quae nunquam non praesto sint, haberi possit, siquis formas utetur discretis et decoris.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, L. [ = English LI] DE CAEREMONIIS CIVILIBUS ET DECORO 1:7)
et ait: " Faciam mihi nomen et glorificabor in regno et debellabo Iudam et eos, qui cum ipso sunt, qui spernunt verbum regis ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장14)
Et sequenti anno congregavit virorum electorum sexaginta milia et equitum quinque milia, ut debellaret eos.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장28)
Et consensit illis Simon et non debellavit eos; eiecit tamen eos de civitate et mundavit aedes, in quibus fuerant simulacra, et tunc intravit in eam canens et benedicens.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장47)
et mandavit illi movere castra contra faciem Iudaeae et mandavit ei aedificare Cedron et obstruere portas civitatis et ut debellaret populum. Rex autem persequebatur Tryphonem.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 15장39)
Nam supernis diuinisque substantiis et perspicax iudicium et incorrupta uoluntas et efficax optatorum praesto est potestas.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, III 1:9)
Alii quoque equitatui edicit uti suo quisque loco paratus armatusque praesto esset.
(카이사르, 아프리카 전기 31:4)
circiter vigilia prima imperat, speculatores apparitoresque omnes ut sibi praesto essent.
(카이사르, 아프리카 전기 37:3)
Cassio, tribuno plebis, ipse DC cum equitibus magnis itineribus progreditur edictumque praemittit, ad quam diem magistratus principesque omnium civitatum sibi esse praesto Cordubae vellet.
(카이사르, 내란기, 2권 19:2)
qui, cum ad fines regni sui Sabino Cottaeque praesto fuissent frumentumque in hiberna comportavissent, Indutiomari Treveri nuntiis impulsi suos concitaverunt subitoque oppressis lignatoribus magna manu ad castra oppugnatum venerunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 26장2)
At si neque medicus neque medicamentum praesto est, saepius utrumlibet horum in oculos penicillo ad id ipsum facto infusum id malum lenit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장124)

SEARCH

MENU NAVIGATION