라틴어 문장 검색

Ubi comes Emicho, vir nobilissimus et in hac regione potentissimus, cum nimia Teutonicorum manu praestolabatur adventum peregrinorum, de diversis locis regia via illic confluentium.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 56:2)
quousque dux adveniens, quia nox erat, omnia pace composuit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 26:13)
- Boemundus adveniens, aegre persuasus est imperatoris homo fieri.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 35:3)
Et ecce legatio Reymundi, comitis Sancti Aegidii adfuit, quomodo et ipse in civitatem Constantinopolim ingressus cum imperatore foedus percussisset, rogans et obtestans, quatenus eum et episcopum de Podio, Reymerum nomine, praestolari vellent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 40:3)
Hi vero se minime eum praestolari, aut longius his partibus immorari astruxerunt, sed paulatim se praecedere, ipsum vero comitem recto et non nimium maturato calle posse subsequi, rebus suis caute et diligenter cum imperatore ordinatis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 40:4)
Ibidem Rufinel, Petrus Eremita, praestolatus principes, cum paucis reliquis suae attritae multitudiuis adjunctus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 40:5)
- Item de uno exploratorum illorum, et quam sollicite populus Domini gentilium praestolaretur adventum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 51:2)
Nec aliam ob causam te morari in castris fecimus, nisi quia spes auxilii in his, quas vides, aciebus in tuam tuorumque perditionem praestolabamur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 14:5)
Unde ad arma contendentes, equo alii, pede alii usque ad ipsum littus concurrunt, cur advenerint vel ex qua natione processerint intrepido ore perquirentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 28:4)
Requirebant etiam qui advecti fuerant, qua de causa ipsi a Romanis et Teutonicis [0446A] partibus descendissent, et in longinquum exsilium inter tot barbaras nationes advenissent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 28:7)
- Exercitu Dei adveniente, Arthesia fidelium tuitione munitur;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 61:2)
Qua de causa nunc admoniti ab ipso Darsiano, rege Syriae et totius Armeniae, non in modica virtute ad resistendum, et defendendam urbem, dominam harum omnium urbium et regnorum, advenisse perhibentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 72:11)
[0481B] Jam die adveniente, unanimiter ex decreto et jussu regis convenerunt, quibus rex verba et querimonias Solymani, et calumnias a Christianis illatas aperuit, dicens:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 8:9)
Qui ad muros perveniens, traditorem, qui in ipsa nocte constituta in turris fenestra Gallos praestolabatur pervigil, Graeco sermone appellat;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 34:2)
quidam ex familia Boemundi, Turcum eos ad moenia praestolantem interpres compellat ut [0490B] funem a moenibus jaciat, qua scala innodata in moenia sublevetur, per quam milites ascendentes intromittantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 38:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION