라틴어 문장 검색

dixit, et auratis praestringens aëra pinnis in caelum se virgo rapit, mirantur euntem Virtutes tolluntque animos in vota volentes ire simul, ni bella duces terrena retardent.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 180)
vix in cute summa praestringens paucos tenui de vulnere laedit cuspis Avaritae.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1136)
Iam mare turbari trabibus, saevasque videbis conlucere faces, iam fervere litora flammis, si te his attigerit terris Aurora morantem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 23:7)
Interea medium Aeneas iam classe tenebat certus iter, fluctusque atros Aquilone secabat, moenia respiciens, quae iam infelicis Elissae conlucent flammis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 1:1)
Conlucent ignes, noctem custodia ducit insomnem ludo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 6:26)
Nec procul Haemonides, Phoebi Triviaeque sacerdos, infula cui sacra redimibat tempora vitta, totus conlucens veste atque insignibus armis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 22:16)
tunc undique vasti certatim crebris conlucent ignibus agri.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 8:2)
neque ergo arma squalere situ ac rubigine velim, sed fulgorem inesse qui terreat, qualis est ferri, quo mens simul visusque praestringitur, non qualis auri argentique, imbellis et potius habenti periculosus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 31:1)
dicent haec plenius futura saecula, nunc enim ceterarum fulgore virtutum laus ista praestringitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 93:1)
Quid disceditis ab ingentibus promissis et grandia locuti, effecturos vos, ut non magis auri fulgor quam gladii praestringat oculos meos, ut ingenti constantia et quod omnes optant et quod omnes timent calcem, ad grammaticorum elementa descenditis ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 48 11:1)
Alius iam in tantum profecit, ut contra fortunam audeat adtollere oculos, sed non pertinaciter, cadunt enim nimio splendore praestricti;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 34:2)
Hoc itaque ipse mihi dico, quotiens tale aliquid praestrinxerit oculos meos, quotiens occurrit domus splendida, cohors culta servorum, lectica formonsis inposita calonibus:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 17:1)
vela cogentem hunc sua tento rudente flamma praestrinxit cadens, libratur aliud fulmen:
(세네카, 아가멤논 10:54)
hoc toto impetu certum reducta Pallas excussit manu, imitata patrem, transit Aiacem et ratem ratisque partem secum et Aiacem tulit, nil ille motus, ardua ut cautes, salo ambustus extat, dirimit insanum mare fluctusque rumpit pectore et navem manu complexus ignes traxit et caeco mari conlucet Aiax, omne resplendet fretum, tandem occupata rupe furibundum intonat:
(세네카, 아가멤논 10:55)
placebit illi ignis, per quem bona fides conlucebit.
(세네카, 행복론, Liber IV 102:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION