라틴어 문장 검색

Denique nec Adam in paradiso positus nudum se putabat, nisi postea quam praevaricationis commisit errorem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 30장 3:4)
Et redopertus amictu sapientiae ac justitiae, mandatorum coelestium praevaricatione nudatus, nudum se vidit, et foliis operiendum putavit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 30장 3:5)
Correptio manus in re atque in loco praesenti apud praetorem ex Duodecim Tabulis fiebat, in quibus ita scriptum est:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, X 9:1)
Ephraim vastabitur in die correptionis; in tribubus Israel annuntio rem certam.
(불가타 성경, 호세아서, 5장9)
" Sanabo praevaricationem eorum, diligam eos spontanee, quia aversus est furor meus ab eis.
(불가타 성경, 호세아서, 14장5)
In die cum visitavero praevaricationes Israel, super eum visitabo et super altaria Bethel, et amputabuntur cornua altaris et cadent in terram;
(불가타 성경, 아모스서, 3장14)
" Venite in Bethel et impie agite, ad Galgalam et multiplicate praevaricationem; et offerte mane victimas vestras, tribus diebus decimas vestras,
(불가타 성경, 아모스서, 4장4)
Ex te exivit cogitans contra Dominum malitiam, mente pertractans praevaricationem.
(불가타 성경, 나훔서, 1장11)
et Ioppen munivit, quae erat ad mare, et Gazaram, quae est in finibus Azoti, in qua hostes antea habitabant, et collocavit illic Iudaeos et, quaecumque apta erant ad correptionem eorum, posuit in eis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장34)
Obsecro autem eos, qui hunc librum lecturi sunt, ne abhorrescant propter adversos casus, sed reputent illas poenas non ad interitum, sed ad correptionem esse generis nostri.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 6장12)
et si nobis propter increpationem et correptionem ille vivens Dominus noster modicum iratus est, sed iterum reconciliabitur servis suis.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장33)
Et, animis eorum excitatis, denuntiavit simul ostendens gentium fallaciam et iuramentorum praevaricationem.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 15장10)
nec quicquam publicae mercis tam venale fuit quam advocatorum perfidia, adeo ut Samius, insignis eques Romanus, quadringentis nummorum milibus Suillio datis et cognita praevaricatione ferro in domo eius incubuerit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 5장3)
Num fuerat satis ad tui correptionem quod, per primam prevaricationem eluminata, delitiarum exulabas a patria?
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 42:3)
"mors ab Adam usque ad Moysen etiam super eos, qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adam."
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 3:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION