라틴어 문장 검색

17. Hoc etiam anno, decimo quarto scilicet regis (admirabili Dei providentia, qui res ad beneplacitum suum flectit, et in minimis maxima suspendit), occurrit accidens quoddam leve ac etiam perversum quod magnos et foelices effectus post se traxit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 17:1)
Sapientia enim et disciplina timor Domini, et quod beneplacitum est illi,
(불가타 성경, 집회서, 1장34)
Qui timent Dominum, inquirent quae beneplacita sunt ei; et, qui diligunt eum, replebuntur lege ipsius.
(불가타 성경, 집회서, 2장19)
secundum beneplacitum super populo tuo, et dirige nos in viam iustitiae, et sciant omnes, qui habitant terram, quia tu es Deus saeculorum.
(불가타 성경, 집회서, 36장19)
In Dominum praevaricati sunt, quia filios alienos genuerunt; nunc devorabit eos uno mense cum partibus suis.
(불가타 성경, 호세아서, 5장7)
Ipsi autem in Adam transgressi sunt pactum; ibi praevaricati sunt in me.
(불가타 성경, 호세아서, 6장7)
Vae eis, quoniam recesserunt a me! Vastabuntur, quia praevaricati sunt in me. Et ego redimam eos, cum ipsi locuti sint contra me mendacia?
(불가타 성경, 호세아서, 7장13)
In gutture tuo sit tuba! Quasi aquila super domum Do mini pro eo quod transgressi sunt foedus meum et legem meam praevaricati sunt.
(불가타 성경, 호세아서, 8장1)
Populus meus pendet ad praevaricandum contra me; vocant eum ad altum, sed simul non erigunt eum.
(불가타 성경, 호세아서, 11장7)
In die illa non confunderis super cunctis actionibus tuis, quibus praevaricata es in me; quia tunc auferam de medio tui magniloquos superbos tuos, et non adicies exaltari amplius in monte sancto meo.
(불가타 성경, 스바니야서, 3장11)
Unus autem ex illis exstans prior locutor sic ait: " Quid es quaesiturus, et quid vis discere a nobis? Parati sumus mori magis quam patrias leges praevaricari ".
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장2)
pari ignominia Valerius Ponticus adficitur quod reos ne apud praefectum urbis arguerentur ad praetorem detulisset, interim specie legum, mox praevaricando ultionem elusurus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 41장2)
Si ergo miraculum est immediata operatio Primi absque cooperatione secundorum agentium—ut ipse Thomas in preallegato libro probat sufficienter—cum in favorem alicuius portenditur, nefas est dicere illud, cui sic favetur, non esse a Deo tanquam beneplacitum sibi provisum. 4.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 11:7)
Nam de primo cum de sede patris Enee, qui primus pater huius populi fuit, verteretur litigium, Turno Rotulorum rege contra stante, de comuni amborum regum assensu ad ultimum, propter divinum beneplacitum inquirendum, inter se solum dimicatum est, ut in ultimis Eneydos canitur. 14.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 31:17)
Nam quanquam scribe divini eloquii multi sint, unicus tamen dictator est Deus, qui beneplacitum suum nobis per multorum calamos explicare dignatus est. 12.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 4:34)

SEARCH

MENU NAVIGATION