라틴어 문장 검색

Cumque Galli, reliqua urbe iam capta, noctis tenebris confusi Capitolium furtim subirent, quod solum restabat ad ultimum interitum romani nominis, anserem ibi non ante visum cecinisse Gallos adesse atque custodes ad defensandum Capitolium excitasse Livius et multi scriptores illustres concorditer contestantur. 8.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 12:3)
quam quidem mihi videtur Virgilius non sine quodam praesagio quo se omnium profectibus praeparabat de industria permiscuisse, idque non mortali sed divino ingenio praevidisse:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 18:2)
unde dictum est 'cum subito adsurgens' ad excusationem non praevisae tempestatis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 53513)
nam si de Aenea dicat, non eum praevidet deum futurum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 1349)
praediscere praevidere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2529)
cum ergo est somno sevocatus animus a societate et a contagione corporis, tum meminit praeteritorum, praesentia cernit, futura praevidet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 93:1)
uno, quod praevideat animus ipse per sese, quippe qui deorum cognatione teneatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 94:3)
tu mihi, ut polliceris, de Tulliola mea, id est de Dolabella, perscribes, de re publica quam praevideo in summis periculis, de censoribus, maximeque de signis, tabulis quid fiat, referaturne.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 9 8:4)
Praeterea suae quisque inventioni favet, et quasi fortissimum amplectitur, cum ab alio dictum est quod ipse praevidit.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 13:1)
an, quia praevisos in aqua timet hostia cultros, a pecoris lux est ipsa notata metu?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권189)
Pars quoque de nobis funesto saucia morsu, dum defensamus, leto est data.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 44:12)
Excipit ille ictus galea clipeoque sonanti defensatque umeros praetentaque sustinet arma perque armos uno duo pectora perforat ictu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 39:6)
Victima labe carens et praestantissima forma (nam placuisse nocet) vittis insignis et auro sistitur ante aras auditque ignara precantem imponique suae videt inter cornua fronti, quas coluit, fruges percussaque sanguine cultros inficit in liquida praevisos forsitan unda.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 13:3)
quis somnus inerti incubat ingenio, cui per phantasmata duplex occurrit species bivio dispersa superne si vim mentis hebes stupor obsidet, aspice saltem obvia terrenis oculis elementa, quibus se res occulta Dei dignata est prodere signis, hanc heresin praesaga Patris praeviderat olim maiestas:
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 121)
quid iuvat aequoreum pelago cedente profundum pulverea calcasse via, cum conscia ponti saxa sub ignoto patuerunt prodita caelo aruit et medio sitiens in gurgite limus, si victor virtute Dei mediasque tenebras luce columnari scindens exercitus olim perdidit inventi vallem botryonis opimam, si nescit versare solum, cui melle perenni glaeba fluens niveos permiscet lactea rivos, si domitam Ierichon lituis atque aere canoro rursus in antiquos patitur consurgere muros, si ripis reflui Iordanis pellitur et iam deserit adscriptam dimensa in iugera sortem, denique si structam tantis sudoribus urbem et quae nubigenas transcendunt culmina nimbos defensare nequit, si nescit quis lapis ille est hostibus obsistens et inexpugnabile turris praesidium, quem non aerato machina rostro arietat insiliens, nec ferrea verbera quassant?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1121)

SEARCH

MENU NAVIGATION