라틴어 문장 검색

nunc haec exiguitas copiarum recessum, non dimicationem mihi tuam praesagiebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 10 1:5)
Praeterea suae quisque inventioni favet, et quasi fortissimum amplectitur, cum ab alio dictum est quod ipse praevidit.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 13:1)
an, quia praevisos in aqua timet hostia cultros, a pecoris lux est ipsa notata metu?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권189)
Victima labe carens et praestantissima forma (nam placuisse nocet) vittis insignis et auro sistitur ante aras auditque ignara precantem imponique suae videt inter cornua fronti, quas coluit, fruges percussaque sanguine cultros inficit in liquida praevisos forsitan unda.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 13:3)
quis somnus inerti incubat ingenio, cui per phantasmata duplex occurrit species bivio dispersa superne si vim mentis hebes stupor obsidet, aspice saltem obvia terrenis oculis elementa, quibus se res occulta Dei dignata est prodere signis, hanc heresin praesaga Patris praeviderat olim maiestas:
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 121)
sed nescio quid profecto mihi animus praesagit mali.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 2, scene 217)
ille ictum venientem a vertice velox praevidit, celerique elapsus corpore cessit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 17:11)
nescio quod mihi, nescio quod animus grande praesagit malum, ubi es, parens?
(세네카, Hercules Furens 17:12)
Nescio quod animus grande praesagit malum.
(세네카, Hercules Oetaeus 11:17)
illud cruore, magna praesagit mala
(세네카, Phoenissae 282:1)
ventorum melius praesagit navita morem, vulneribus didicit miles habere metum.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 112)
sed si forte Achaicis Eleusinae superstitionis exemplis tamquam non idoneis religiosus laudatus offenditur, seposita mystici intellectus reverentia venerabilis patriarchae Ioseph historialem diligentiam comparemus, qui contra sterilitatem septem uberes annos insecuturam facile providit remedium, quod praevidit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Patienti salutem 7:1)
inprovisus aggreditur praevisus elabitur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 14:2)
qui cum sit gente Iudaeus, fide tamen praeelegit censeri Israelita quam sanguine, et municipatum caelestis illius civitatis affectans occidentemque litteram spiritu vivificante fastidiens, pariter huc iustis praemia proposita contemplans, huc, nisi faceret ad Christum de circumcisione transfugium, praevidens sese per aeterna saecula aequiterna supplicia passurum, patriam sibi maluit Ierusalem potius quam Hierosolymam computari.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius domino papae Nunechio salutem. 3:2)
restabat acerbis funeribus socioque gregi non sponte superstes Haemonides - ille haec praeviderat.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권281)

SEARCH

MENU NAVIGATION