라틴어 문장 검색

Implet autem corpus modica exercitatio, frequentior quies, unctio et, si post prandium est, balineum;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 15:1)
facilius uno cibo, quam prandio quoque assuetus;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 72:6)
Implet autem corpus modica exercitatio, frequentior quies, unctio, et, si post prandium est, balneum, contracta alvus, modicum frigus hieme, somnus et plenus et non nimis longus, molle cubile, animi securitas, assumta per cibos et potiones maxime dulcia et pinguia, cibus et frequentior et quantus plenissimus potest concoqui.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., III Observationes circa corporum genera, aetates, et tempora anni. 15:1)
si crimina desunt, accitus conviva perit.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:109)
sic tibi det magnum moriens conviva triumphum atque tuam vincant dolia fusa sitim;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, In Iacobum magistrum equitum6)
quem videt Augusti socerum regnique parentem, miratur conviva parem, cum tanta potestas civem lenis agat.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:80)
discubitum inter convivas, oscula complexus, noctem denique actam licentia coniugali.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 27장2)
neque umquam sine aliqua lectione apud eum cenatum est, ut non minus animo quam ventre convivae delectarentur:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 14장 1:2)
adiecit epulum ac uiscerationem et post Hispaniensem uictoriam duo prandia;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 38장 2:2)
domesticam disciplinam in paruis ac maioribus rebus diligenter adeo seuereque rexit, ut pistorem alium quam sibi panem conuiuis subicientem compedibus uinxerit, libertum gratissimum ob adulteratam equitis Romani uxorem, quamuis nullo querente, capitali poena adfecerit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 48장 1:2)
in qua deorum dearumque habitu discubuisse conuiuas et ipsum pro Apolline ornatum non Antoni modo epistulae singulorum nomina amarissime enumerantis exprobrant, sed et sine auctore notissimi uersus:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 70장 1:2)
accesserunt conuiuae Vinicius et Silius pater.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 71장 2:4)
'misi tibi denarios ducentos quinquaginta, quos singulis conuiuis dederam, si uellent inter se inter cenam uel talis uel par impar ludere.'
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 71장 4:1)
conuiuia nonnumquam et serius inibat et maturius relinquebat, cum conuiuae et cenare inciperent, prius quam ille discumberet, et permanerent digresso eo.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 74장 1:4)
prandium dehinc populo mille mensis et congiarium trecenos nummos uiritim dedit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 20장 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION