라틴어 문장 검색

Potuit et Danihelo de regis ferculis opulcntior mensa transferri, sed Ambacum messorum prandium portat, arbitror, rusticanum.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 9:11)
prandium nidoribus probat et altilem quae vulgo ποππύζων nominatur.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 22:18)
"Vinum tantum senes accipiunt, quibus et parvulis saepe fit prandium, ut aliorum fessa sustentetur aetas, aliorum non frangatur incipiens."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:91)
"Pentecoste cenae mutantur in prandia, quo et traditioni ecclesiasticae satisfiat et ventrem cibo non onerent duplicato."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:107)
Praetermitto prandia, quibus onerata mens premitur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 2:3)
Facile contemnitur clericus, qui saepe vocatus ad prandium non recusat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 15:9)
Hic bene nummatus plus placebat in prandiis.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 18:10)
Sed cum saepe eveniret ut nundinae modo in anni principem diem modo in Nonas caderent (utrumque autem perniciosum rei publicae putabatur), remedium quo hoc averteretur excogitatum est:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 16:1)
º qui diebus praeerant, ne quid nundinis collecta universitas ob desiderium regis novaret, cavisse ut Nonae a nundinis segregarentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 18:4)
Unde dies ille, quo abundare annum diximus, eorum est permissus arbitrio qui fastis praeerant, uti, cum vellent, intercalaretur, dummodo eum in medio Terminaliorum vel mensis intercalaris ita locarent, ut a suspecto die celebritatem averteret nundinarum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 19:1)
Iunius Servium Tullium regem primum intercalasse commemorat, a quo et nundinas institutas Varroni placet.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 20:3)
Nundinas quoque vestras nescire me fateor:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 3:3)
Aut enim stativae sunt aut conceptivae aut imperativae aut nundinae.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 5:2)
nundinae sunt paganorum itemque rusticorum, quibus conveniunt negotiis propriis vel mercibus provisuri.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 6:4)
et quod Trebatius in libro primo Religionum ait nundinis magistratum posse manu mittere iudiciaque addicere.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 28:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION