라틴어 문장 검색

deinde cum concupiscentia conceperit, parit peccatum:
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 89:4)
cras revertaret non morabor, quia sic crastinantem te impediet concupiscentia vel forsan retinebit dies extrema.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 240:9)
Non te vincat formae concupiscentia.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 2:20)
Itaque caro causa fuit corrumpendae etiam animae, quae velut origo et locus est quidam voluptatis, ex qua velut a fonte prorumpunt concupiscentiarum malarumque passionum flumina, lateque exundant.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 5장 3:5)
Est enim jam in hoc corpore nidus pudicitiae, in quo erat nidus irrationabilis concupiscentiae.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 3:27)
Altior autem et profundior interpretatio illud attexit, quod ubi anima mole passionum curvatur gravi, et quasi diversarum cupiditatum mergitur aestu, terrenae omnes cogitationes et concupiscentiae in praeceps ruunt;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 5:1)
E quorum numero Gaudentius agens in rebus, mente praecipiti stolidus, rem ut seriam detulerat ad Rufinum, apparitionis praefecturae praetorianae tune principem, ultimorum semper avidum hominem, et coalita pravitate famosum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 3장 8:1)
Nil autem valet correctio pravitatum apud eos qui quod effici velint maximae putant esse virtutis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 7장 9:2)
Quisquis igitur dicta considerat, perpendat etiam cetera, quae tacentur, veniam daturus, ut prudens, si non cuncta complectimur, quae consiliorum pravitas crimina in maius exaggerando commisit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 3장 1:2)
ille ad humilitandam celsitudinem potestatis negotiorum examina spectanda instituta esse arbitratus (ut monebat), abstinuit penitus, laxavitque rapinarum fores quae roborabantur in dies, iudicum advocatorumque pravitate sentientium paria, qui tenuiorum negotia militaris rei rectoribus, vel intra palatium validis venditantes, aut opes aut honores quaesivere praeclaros.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 2:2)
Wascones, qui trans Garonnam et circa Pirineum montem habitant, propter sublatum ducem suum nomine Sigiwinum, quem imperator ob nimiam eius insolentiam ac morum pravitatem inde sustulerat, solita levitate commoti coniuratione facta omnimoda defectione desciverunt;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 816 236:1)
Eodom anno heretica pravitas orta est.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 56:5)
tu mihi uitio dabis non facti uel dicti alicuius prauitatem, sed quod uiuo gracili lare, quod paucioris habeo, parcius pasco, leuius uestio, minus obsono?
(아풀레이우스, 변명 20:4)
Ecce mee proditor pravitatis fui,
(ARCHIPOETA, X53)
sed induite vos dominum Iesum Christum et carnis curam ne feceritis in concupiscentiis.
(아우구스티누스, 편지들, 8. (A. D. 392 Epist. XXII) Aurelio Episcopo Augustinus Presbyter 2:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION