라틴어 문장 검색

insuper confusus pravitate vel ambitu ordo militiae:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 93장5)
nec sciri potest traxeritne Caecinam, an, quod evenit inter malos ut et similes sint, eadem illos pravitas impulerit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 100장11)
adventu demum peditum equitumque pravitas consilii patuit, quia nec vadere per hostis tam parva manu poterat, etiam si fidissima foret, nec integram fidem attulerant;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 41장5)
et vulgus eadem pravitate insectabatur interfectum qua foverat viventem.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 85장4)
Octavius Pontiam Postuminam, stupro cognitam et nuptias suas abnuentem, impotens amoris interfecerat, Sosianus pravitate morum multis exitiosus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 44장5)
cetera instituta, sinistra foeda, pravitate valuere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 5장2)
adeoque nihil ornamentorum extrinsecus cupide appetiuit, ut triumphi die fatigatus tarditate et taedio pompae non reticuerit, merito se plecti, qui triumphum, quasi aut debitum maioribus suis aut speratum umquam sibi, tam inepte senex concupisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 12장 1:3)
Et si negligentie sontes aut ignavie censeremur ob iniuriam tarditatis, citra iudicium discretio sancta vestra preponderet;
(단테 알리기에리, Epistolae 3:2)
Haec prior acies iter cum triginta tantum plaustris facere coepit, at mora itinerisque tarditas consilii militaris opinione majores erant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.64)
E quibus malo vos incessere tarditatis, quam me condemnare non meriti.
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 2:16)
Σπεῦδε βραδέως, per quod monebat, ut ad rem agendam simul adhiberetur et industriae celeritas et tarditas diligentiae, ex quibus duobus contrariis fit maturitas.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 9:3)
Cicero de Marcello noli igitur in conservandis bonis viris defetigari, non cupiditate praesertim aliqua aut pravitate lapsis, sed opinione officii stulta fortasse, certe non inproba.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 54810)
nam graves inferunt tarditatem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 1148)
te vero, o Lucage, nec equorum tarditas prodidit, quod mihi contigit cum a Diomede occisus est Pandarus qui in eodem curru dimicabat, nec aliqua umbra equi tui sunt territi, quod factum saepius in Homero legitur, sicut et paulo post Turnum agit imago bella deserere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 5923)
et mire quia non habet quos inputet Troianis triumphos, vult eis excidii tarditatem pro victoria cedere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2882)

SEARCH

MENU NAVIGATION