라틴어 문장 검색

Itaque prenso amicos, supplico, ambio, domos stationesque circumeo, quantumque vel auctoritate vel gratia valeam, precibus experior, teque obsecro ut aliquam oneris mei partem suscipere tanti putes.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 9 5:2)
Sumam tamen personam magistri, exseramque in librum tuum ius quod dedisti, eo liberius quod nihil ex me interim missurus sum tibi in quo te ulciscaris.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 7 2:2)
credibile est illos pariter vitiisque locisque altius humanis exeruisse caput.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권173)
exserit haec humerum, vestem trahit illa per herbas, impediunt teneros vincula nulla pedes, hinc aliae Satyris incendia mitia praebent, pars tibi, qui pinu tempora nexa geris, te quoque, inextinctae Silene libidinis, urunt:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권234)
Interea Delphin clarum super aequora sidus tollitur et patriis exerit ora vadis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권255)
Custodem protinus Ursae aspicies geminos exeruisse pedes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권91)
tunicarum vincla relaxat, ut posset magnas exeruisse manus, fregerat armillas non illa ad brachia factas, scindebant magni vincula parva pedes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권211)
ensibus exertis bellica laeta dea est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권524)
lubrica prensantes effugit umbra manus, ut secum fugiens somnos abduxit imago, ad regem voces fratris uterque ferunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권285)
Ter Neptunus aquis cum torvo bracchia vultu exserere ausus erat, ter non tulit aeris ignes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 20:7)
- Pro nobis mitte precari Dictys ait, quo non alius conscendere summas ocior antemnas prensoque rudente relabi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:22)
At male conceptus sub robore creverat infans quaerebatque viam, qua se genetrice relicta exsereret:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 49:1)
prensantem tumulos atque ossibus oscula dantem Dulichiae traxere manus, tamen unius hausit inque sinu cineres secum tulit Hectoris haustos;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 39:6)
Iam modo caeruleo nitidum caput exsere ponto, iam, Galatea, veni, nec munera despice nostra.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 74:21)
dixit, et exsanguis conlabitur ac, velut ipsum cerneret exerto minitantem fulmine Christum, ipse quoque exanimis posito diademate princeps pallet et adstantes circumspicit, ecquis alumnus chrismatis inscripto signaret tempora ligno, qui Zoroastreos turbasset fronte susurros.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3155)

SEARCH

MENU NAVIGATION