라틴어 문장 검색

Quatenus vero ad leges illas salubres et politicas quae eius tempore introductae erant et sancitae, interpretabantur homines eas nihil aliud fuisse quam tyranni inescationes et lenocinia, quibus se populo ostentaret eorumque benevolentiam captaret, cum sibi ipsi conscius esset quod plane deesset sibi verum obedientiae subditorum vinculum, ius scilicet ad regnum legitimum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 5:16)
Quod factum regis (imperio mero, et politicis rationibus tantummodo subnixum) non ex eo proveniebat, quod rex alicuius momenti putarat esse fabulam illam quam Doctor Shawus ad crucem D. Pauli in concione publicavit de natalibus illegitimis liberorum regis Edwardi, in quo casu Edwardus iste proximus fuisset regni haeres (illa enim fabula iampridem explosa fuit), sed quod in animo fixum et constitututm apud se haberet personas quascunque eminentiores ex linea Eboracensi oriundas deprimere.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 7:3)
Accedit, quod post mortem comitis Lincolniae (ex familia Eboracensi viri principalis), qui in praelio Stokensi occisus fuerat, rex hoc pectoris sui arcanum quibusdam ex consiliariis suis aperuit, se mortem comitis aegre ferre, quod ab illo si vixisset intima periculi sui et coniurationis contra se factae rescire potuisset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 2:17)
10. Sub idem tempus Edwardus Plantagenista verus in die dominico per universas Londini plateas principales ductus est ut a populo spectaretur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 10:1)
14. Principales autem personae quae tum in regis auxilium advolarunt fuerunt ex nobilitate quidem comes Salopiae et dominus Strange, ex equitibus autem et nobilibus minoribus ad septuaginta homines cum cohortibus suis numerum sex mille armatorum implentibus praeter copias quae regi ante eorum adventum praesto fuerant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 14:1)
Carolus Octavus Galliarum rex virtute et fortuna patris et avi sui (Caroli Septimi et Ludovici Undecimi) regnum Franciae acceperat et opibus florentibus et ipso territorio amplius quam multis retro annis fuerat, cum redintegratio facta esset in illius membris principalibus (quae olim portiones coronae Franciae, postea autem ab ea avulsae fuissent, ita ut iam diu sub homagio tantum coronae, non in dominio, tenerentur, cum a principibus propriis iure tanquam regio administrarentur), Andegavia scilicet, Normannia, Provenza et Burgundia.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 1:3)
Eo quod, si res haec ad amussim politicam examinata essent, longe fuisset rebus suis consultius ut tyrannus in Anglia regnaret, odio populi et turbis expositus, quam talis princeps cuius virtutes non poterant non magnum et potentem eum reddere, quandocunque eum rerum suarum compotem fieri contigisset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 2:24)
2. Verum rex pro animi sui magnitudine aleam statim iecit, et incommodis se ex omni parte prodentibus recte appensis, et satis gnarus interregnum aut tituli suspensionem leges regni non permittere, sive amori erga familiam suam reliqua posthabens, sive titulum illum praeoptans qui sese sisteret maxime liberum et independentem, quin et natura atque animi constitutione minime in longum prospicere solitus, sed veluti fortunam ut apud se per diem mereretur conducere, titulo Lancastriae tanquam principali niti decrevit, reliquis autem duobus (videlicet nuptiarum et armorum) pro adminiculis tantummodo uti, priore ad secretam invidiam leniendam, posteriore ad murmura et contradictiones apertas compescendas, minime oblitus ipsum illum titulum Lancastriae per tres continuas regum successiones valuisse atque plane perpetuari potuisse nisi per iudicii debilitatem in principe postremo regnante defecisset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 6:1)
Statimque a rege Henrico nuncius advolvavit qui eum de baronis Woodvillae facto purgaret, eo principali usus argumento regem minime illius facti notitiam habuisse, quod copiae tam exiguae fuissent ut neque auctoritate publica aliqua emanasse eas verisimile esset, neque res Brittanicas quicquam promovere possent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 7:6)
Rex etiam in duobus illis fundamentis iaciendis quae ei eo pro principalibus erant magnopere deceptus est.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 8:16)
Exercitus eius iam Nantesiam oppugnat, et arcta obsidione premit, principalem scilicet (si minus caeremoniae et praeeminentia, at certe robore et opulentia) eius ducatus urbem.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 13:2)
14. "Atque ut iudicium vestrum melius de hoc negotio informetur, iussit ut nonnulla apud vos proponerem de personis quae in hoc negotio intercedunt, nonnulla autem de negotii consequentiis quatenus in hoc regnum reflectere possint, nonnulla denique ex exmeplo eius in genere, neque tamen in alteram partem concludendo aut iudicium faciendo donec celsitudo sua fidele et politicum consilium vestrum de hac re intellexerit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 14:1)
15. "Primo, quantum ad regem dominum nostrum (quo persona principalis est quam in hoc negotio intueri debetis), plane profitetur celsitudo sua se ex animo et constanter cupere ut in pace regnet.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 15:1)
Nam in distributione tribunalium regni (excepta curia suprema parlamenti) in qua curia banci regis criminibus quae contra coronam committuntur, curia banci communis litibus civilibus, curia scaccarii caussis quae ad reditus et proventus regis spectant, et curia cancellariae caussis quae mitigationem rigoris iuris, ex arbitrio boni viri, ad exemplum iuris praetorii merentur, politice admodum assignatae sunt, semper tamen reservata est magna et praeeminens iurisdictio consilio sanctiori regis in caussis quae vel exemplo vel consequentia regni statum publicum oppugnare et convellere possent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 30:3)
Ex quatuor enim generibus personarum commista est, consiliariis regis, proceribus, praelatii, et iudicibus aliarum curiarum principalibus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 30:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION