라틴어 문장 검색

tantum quod exoriente sole, paene ut radiis prius quam terra contingeretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 6장 1:5)
"Quem tardiorem deprehenderint, non increpant, sed dissimulato, quod norunt, eum saepius visitant et prius incipientes provocant magis orare, quam cogunt."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:98)
His ex causis ut illi sic mihi gratulor, nec privatim magis quam publice, quod tandem homines non ad pericula ut prius verum ad honores virtute perveniunt.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 14 6:1)
Scribam tamen vel - quod malo - coram indicabo, si prius haesitationem meam ostendero.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 27 1:4)
non igitur tibi nunc, quod me domus ista recepit, sed prius auctori sunt data verba tuo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 415)
Volturcius primo cohortatus ceteros gladio se a multitudine defendit, deinde, ubi a legatis desertus est, multa prius de salute sua Pomptinum obtestatus, quod ei notus erat, postremo timidus ac vitae diffidens velut hostibus sese praetoribus dedit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 45장6)
"Prius," inquis, "redde quod debes.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 18 14:2)
quod ego iusseram, quod volueram faciebatis, quod nolebam ac votueram, de industria fugiebatis, neque conari id facere audebatis prius.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 373)
id accidit praetoris iniquitate et iniuria, primum quod contra omnium consuetudinem iudicium prius de probro quam de re maluit fieri, deinde quod ita constituit id ipsum iudicium ut reus, ante quam verbum accusatoris audisset, causam dicere cogeretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 2장 4:1)
neque enim quicquam aliud in corporum forma diligendum quam quod ammoneant diuinos animos eius pulchritudinis, quam prius ueram et sinceram inter deos uidere.
(아풀레이우스, 변명 11:6)
"Quod numerosa serie religionis, quasi quicquam sit prius omissum, terreare."
(아풀레이우스, 변신, 11권 29:8)
dolorem autem meum ex aliqua parte consolabatur, quod audivi te illam ducere noluisse, nisi prius catholica fuisset facta.
(아우구스티누스, 편지들, 51. (A. D. 427 Epist. CCXX) Domino Filio In Praesentem et In Aeternam salutem Dei Misericordia Protegente et Regendo Bonifatio Augustinus 4:5)
Sed elati spe celeris victoriae et hostium fuga et superiorum temporum secundis proeliis nihil adeo arduum sibi esse existimaverunt quod non virtute consequi possent, neque finem prius sequendi fecerunt quam muro oppidi portisque appropinquarunt. Tum vero ex omnibus urbis partibus orto clamore,
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 47장3)
Et quod unum fuerit a principio confusionis (quod prius probandum est) apparet, quia convenimus in vocabulis multis, velut eloquentes doctores ostendunt:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 59:3)
habere enim prius debet quam dare, nihil autem habet quod ad se transferri sapiens gavisurus sit.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 43:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION