라틴어 문장 검색

Postrema lex ad populum pervenit Caesare Augusto imperante, qua profestis quidem diebus ducenti finiuntur, Kalendis, Idibus, Nonis et aliis quibusdam festis trecenti, nuptiis autem et repotiis sestertii mille.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIV 15:1)
Sed et divo Augusto imperante qui temporum eius historiam scripserunt ancillam Caesaris Augusti in agro Laurente peperisse quinque pueros dicunt eosque pauculos dies vixisse;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, II 3:1)
matrem quoque eorum, non multo postquam peperit, mortuam monumentumque ei factum iussu Augusti in via Laurentina inque eo scriptum esse numerum puerperii eius, de quo diximus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, II 3:2)
Illud vero Nigidianum rei atque verbi temperamentum divos Augustus duobus Graecis verbis elegantissime exprimebat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XI 6:1)
Matrimonium hoc mense Augusti sequentis consummatum fuit apud Edinburgum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 13:4)
Quod si quis humani generis ipsius potentiam et imperium in rerum universitatem instaurare et amplificare conetur, ea proculdubio ambitio (si modo ita vocanda sit) reliquis et sanior est et augustior.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 326:6)
Mortuus est Augustus Caesar voce certe urbana:
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, II. DE MORTE 1:25)
Quod discrimen bene apud Tacitum Caesarem Augustum inter et Tiberium adnotatum est.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 2:2)
Etenim de Livia sic ait, quod esset cum artibus mariti et simulatione filii bene composita, artes imperii Augusto, simulationem Tiberio attribuens.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 2:3)
Cuius rei exempla cernuntur in Augusto Caesare, Cosmo duce Florentiae, Gastono de Fois, et aliis nonnullis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XL. [ = English XLII] DE IUVENTUTE ET SENECTUTE 1:9)
Id quod ante omnia suavissimo odore aerem crescens imbuit est viola, praecipue alba, flore multiplici, quae bis quotannis floret, medio Aprilis et sub finem Augusti.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 3:6)
Tum defixo paululum uisu et uelut in augustam suae mentis sedem recepta sic coepit:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, III 1:1)
Quid genus et proauos strepitis?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XII 7:1)
Da, pater, augustam menti conscendere sedem,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVIII 22:1)
et post eum imperat Theodora, quae fuit Constantini, et soror Zois imperatricis augustae.
(BREVE CHRONICON NORTHMANNICUM, 1054 10:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION