라틴어 문장 검색

Hoc est, si capita religionis plane essentialia et fundamentalia rite discernantur et distinguantur a capitibus quae non sunt ex fide, sed ex opinione probabili et intentione sancta, propter ordinem et ecclesiae politiam sancita.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 2:12)
Sane hoc dictum in poesi fuisset tolerabilius, ubi transcendentia ista magis probantur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, V. DE REBUS ADVERSIS 1:5)
Ad se omnia referre tolerabilius est in viris principibus, quia ipsi intra personam suam non consistunt, sed publico periculo et fortuna degunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIII. DE PRUDENTIA QUAE SIBI SAPIT 1:8)
Plerunque enim non admittuntur nisi prius discutiantur utrum probabiles sint annon.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXI. DE SUSPICIONE 1:11)
In tractando per alios cautius et melius fuerit eos eligere qui simplicioris sunt ingenii, quos probabile est illa quae in mandatis habent executuros et successum rei fideliter narraturos, quam eos qui ex aliorum negotiis aliquid in se honoris aut utilitatis transferre callidi sunt, atque ea quae referent verbis emollient ut impense placeant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLV. [ = English XLVII] DE NEGOTIATIONE 1:6)
Si quis attente introspiciat Indorum Occidentalium conditionem, probabile reperiet eos populum iuniorem esse et recentiorem quam populos orbis veteris.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 1:17)
Neque aestate vero neque autumno utilis venus est, tolerabilior tamen per autumnum:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장151)
Ex suppurationibus vero eae tolerabiles sunt, quae in exteriorem partem feruntur et acuuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장8)
Deinde aliae fervorem ingentem habent, aliae tolerabilem:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 3장19)
Quod cum fecissent sine ulla probabili ratione, ab undecimo non ad tertium decimum sed ad quartum decimum transibant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장61)
Ob quam causam periti medici est non protinus ut venit adprehendere manu brachium, sed primum desidere hilari vultu percontarique, quemadmodum se habeat, et si quis eius metus est, eum probabili sermone lenire, tum deinde eius corpori manum admovere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장17)
apud quos miserum auxilium tolerabile miserius malum fecit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 23장45)
et per hanc excreatur, si tolerabilis morbus est, pituita;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 13장6)
Interdum sicca tussis est, quae nihil emolitur, idque primo vitio gravius, secundo tolerabilius est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 13장8)
atque interdum tolerabilis dolor est, interdum gravissimus, idque peius est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 26장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION