라틴어 문장 검색

Sed miror omnes vos ioca tacuisse Ciceronis, in quibus facundissimus, ut in omnibus, fuit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 1:1)
Comes facundus in via pro vehiculo est.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 11:4)
Mihi quoque desiderium est habendi paulipser negotii cum tam facunda Disarii doctrina.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 7:2)
Verona docti syllabas amat vatis, Marone felix Mantua est, Censetur Aponi Livio suo tellus Stellaque nec Flacco minus, Apollodoro plaudit imbrifer Nilus, Nasone Paeligni sonant, Duosque Senecas unicumque Lucanum Facunda loquitur Corduba, Gaudent iocosae Canio suo Gades, Emerita Deciano meo:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXI1)
Palmam Callimachus, Thalia, de se Facundo dedit ipse Bruttiano.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XXIII2)
Tu, quem nequitiae procaciores Delectant nimium salesque nudi, Lascivos lege quattuor libellos:
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, II2)
Sexte, Palatinae cultor facunde Minervae, Ingenio frueris qui propiore dei - Nam tibi nascentes domini cognoscere curas Et secreta ducis pectora nosse licet - :
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, V1)
Varro, Sophocleo non infitiande coturno, Nec minus in Calabra suspiciende lyra, Differ opus, nec te facundi scaena Catulli Detineat, cultis aut elegia comis;
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXX1)
Emendare meos, quos novit fama, libellos Et tibi permittis felicis carpere nugas, - Has, inquam, nugas, quibus aurem advertere totam Non aspernantur proceres urbisque forique, Quas et perpetui dignantur scrinia Sili Et repetit totiens facundo Regulus ore, Quique videt propius magni certamina Circi Laudat Aventinae vicinus Sura Dianae, Ipse etiam tanto dominus sub pondere rerum Non dedignatur bis terque revolvere Caesar.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXIV2)
Attice, facundae renovas qui nomina gentis Nec sinis ingentem conticuisse domum, Te pia Cecropiae comitatur turba Minervae, Te secreta quies, te sophos omnis amat.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXXII1)
Facundi Senecae potens amicus, Caro proximus aut prior Sereno, Hic est Maximus ille, quem frequenti Felix littera pagina salutat.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XLV1)
Cyllenes caelique decus, facunde minister, Aurea cui torto virga dracone viret:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXXIV1)
De nostro, facunde, tibi, Iuvenalis, agello Saturnalicias mittimus, ecce, nuces.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XCI1)
Dic, toga, facundi gratum mihi munus amici, Esse velis cuius fama decusque gregis?
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXVIII1)
Audet facundo qui carmina mittere Nervae, Pallida donabit glaucina, Cosme, tibi, Paestano violas et cana ligustra colono, Hyblaeis apibus Corsica mella dabit:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXVI1)

SEARCH

MENU NAVIGATION