라틴어 문장 검색

"scilicet angustum iamdudum urgentibus annis Maenalium tibi, parve, nemus, perque antra ferarum vix tutae sine matre viae, silvestria cuius nondum tela procax arcumque implere valebas."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권315)
Ista ipsa virgo Caelestis pluviarum pollicitatrix, ipse iste Aesculapius medicinarum demonstrator, alia die morituris Socordio et Tenatio et Asclepiodoto sumministrator, nisi se daemones confessi fuerint Christiano mentiri non audentes, ibidem illius Christiani procacissimi sanguinem fundite!
(테르툴리아누스, Apologeticum, 23장 6:1)
flagitatum quoque stipendium procacius quam ex more et modestia militari erat, et ab custodibus probra in circumeuntes vigilias iacta, et noctu quidam praedatum in agrum circa pacatum ierant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 360:1)
inter pocula atque epulas, ubi libare diis dapes, ubi bene precari mos esset, ad spectaculum scorti procacis, in sinu consulis recubantis, mactatam humanam victimam esse et cruore mensam respersam!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 522:2)
mylae, proximum oppidum, ita munitum ut inexsuperabilis munimenti spes incolas ferociores faceret, non portas claudere regi satis habuerunt, sed probris quoque in ipsum Macedonasque procacibus iaculati sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 579:1)
Oh, lutum lenonium, commixtum caeno sterculinum publicum, impure, inhoneste, iniure, inlex, labes popli, pecuniae accipiter avide atque invide, procax, rapax, trahax - trecentis versibus tuas impuritias traloqui nemo potest - accipin argentum?
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 3, scene 35)
Procaciores estis vos, sed illi periuriores;
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 1, scene 2115)

SEARCH

MENU NAVIGATION