라틴어 문장 검색

Namque hi si per binarium numerum multiplicentur, omnes pariter inpares rite pluralitas demensa sufficiet.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De numero pariter inpari eiusque proprietatibus. 2:2)
Rursus si ad longitudinem respicias, ubi duo termini unam medietatem habent, quod fit ex multiplicatis extremitatibus, hoc sit, si medius terminus suae capiat pluralitatis augmenta.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Descriptionis ad inpariter paris naturam pertinentis expositio 2:1)
Rursus si a quindenario inchoans duos intermisero, qui posterior positus est, eius primus numerus mensura est per tertii inparis pluralitatem.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De primi et incompositi et secundi et compositi et ad se quidem secundi et compositi, ad alterum vero primi et incompositi procreatione 2:7)
Nam post xv intermissis xvij et xviiij et xxj et xxiij post eos xxv repperio, quos quinarius scilicet numerus sua pluralitate metitur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De primi et incompositi et secundi et compositi et ad se quidem secundi et compositi, ad alterum vero primi et incompositi procreatione 3:6)
Si igitur duo prima latera propositae formulae, quae faciunt angulum ab uno ad x et x procedentia, respiciantur et his subteriores ordines comparentur, qui scilicet a iiij angulum incipientes in vicenos terminum ponunt, duplex, id est prima species multiplicitatis ostenditur ita, ut primus primum sola superet unitate, ut duo unum, secundus secundum binario supervadat, ut quaternarius binarium, tertius tertium tribus, ut senarius ternarium, quartus quartum quaternarii numerositate transcendat, ut viij quaternarium, et per eandem cuncti sequentiam sese minoris pluralitate praetereant.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Ratio atque expositio digestae formulae. 1:1)
Namque in x pyramide super sex additi sunt tres atque unus, qui senarius superat ternarium quantitate, ipsi vero tres unum pluralitate transcendunt, qui unus extremum terminum progressionis offendit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Solidorum generatio numerorum 4:3)
postero die productis universis copiis processus ab suis castris milia passuum V, a Scipionis circiter duum milium interiecto spatio, in acie constitit.
(카이사르, 아프리카 전기 75:4)
nullum enim processum virtus habebat aut periculum ignavia subibat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 29:3)
Sic utrimque acie instructa processum est ad dimicandum.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 39:3)
longeque optime fecisse Herophilum et Erasistratum, qui nocentes homines a regibus ex carcere acceptos vivos inciderint, considerarintque etiamnum spiritu remanente ea, quae natura ante clausisset, eorumque positum, colorem, figuram, magnitudinem, ordinem, duritiem, mollitiem, levorem, contactum, processus deinde singulorum et recessus, et sive quid inseritur alteri, sive quid partem alterius in se recipit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium65)
Alter processus infra latior vertice ipso tenuatur, longiusque procedens sub osse iugali subit, et super id temporum musculis inligatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장42)
ab utroque latere processus duos exigunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장57)
mediae perforatae, qua spinae medulla cerebro commissa descendit, circa quoque per duos processus tenuibus cavis perviae, per quae membrana cerebri similes membranulae deducuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장58)
omnesque vertebrae exceptis tribus summis a superiore parte in ipsis processibus paulum desidentis sinus habent;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장59)
ab inferiore alios deorsum versus processus exigunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장60)

SEARCH

MENU NAVIGATION