라틴어 문장 검색

quippe etenim multo proclivius exorientur candida de nullo quam nigro nata colore aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 16:21)
nec radicitus evelli mala posse putandumst, quin proclivius hic iras decurrat ad acris, ille metu citius paulo temptetur, at ille tertius accipiat quaedam clementius aequo.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 8:10)
nam vis venti contrudit et ipsa copia nimborum turba maiore coacta urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 17:6)
quo fit uti pacto liber minus exitus amnis et proclivis item fiat minus impetus undis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 23:10)
castoreoque gravi mulier sopita recumbit, et manibus nitidum teneris opus effluit ei, tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 25:10)
barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas, effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 31:6)
Quod autem diximus extremam istius vocis syllabam tum per e tum per i scribi, consuetum id veteribus fuit, ut his litteris plerumque in fine indifferenter uterentur, sicut praefiscine et praefiscini, proclive et proclivi.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 21:1)
Suopte utrosque decuit acceptos cibo, Alteris inanem bulbam madidam dari, Alteris nuces in proclivi profundere.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 6:4)
Indigestum est enim et crudum quod egeritur, et quasi infirmum effluit, nec habet sedem, sed natura quasi noxium et magis frigidum pellitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 9:2)
unde intellegitur frigidum esse quod effluit, et ideo in vivo corpore non manere quasi inopia caloris extinctum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 9:4)
atque ita laxatis spiramentis effluit tabes faeculenta.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 4:3)
Mare Ponticum dulcius quam cetera, est hoc quoque testimonio quod, si in Pontum vel paleas vel ligna seu quaecumque natantia proieceris, foras extra Pontum feruntur in Propontidem atque ita in mare quod adluit Asiae oram, cum constet in Pontum influere maris aquam, non effluere de Ponto.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 34:2)
Nam superficies Ponti propter nimias aquas quae de terra dulces influunt foras effluit, deorsum vero intro pergit influxio.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 36:3)
Spumea tunc primum rabies vesana per ora Effluit, et gemitus, et anhelo clara meatu Murmura:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:54)
raptoque cerebro Exsiccata cutis, putrisque effluxit ab alto Humor, et infuso facies solidata veneno est.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 7:34)

SEARCH

MENU NAVIGATION