라틴어 문장 검색

Omnia undique replet, neque facile evanescit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LI. [ = English LIII] DE LAUDE 1:9)
Vinea exaruit, et ficus elanguit, malogranatum et palma et malum et omnia ligna agri aruerunt, quia evanuit gaudium a filiis hominum.
(불가타 성경, 요엘서, 1장12)
Dixi: Nunc timebis me, suscipies disciplinam! Et non evanescent ab oculis eius omnia, in quibus visitavi eam. Verumtamen acceleraverunt corrumpere omnes actiones suas.
(불가타 성경, 스바니야서, 3장7)
Huic adquiescebant homines et in eius scientia et consilio omnia sibi proclivia omnes fore sperabant.
(카이사르, 아프리카 전기 10:7)
Ab ea parte cum in proclive detruderentur hostes, multo tardius, sed tamen isdem dis adiuvantibus sinistro cornu mediaque acie totae profligantur copiae regis.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 76:2)
quibus erat proclive tranare flumen, quod consuetudo eorum omnium est, ut sine utribus ad exercitum non eant.
(카이사르, 내란기, 1권 48:12)
Neque terrere debet ea febris, quae eodem die finita est, ac ne ea quidem, quae, quamvis longiore tempore evanuit, tamen ante alteram accessionem ex toto quievit, sic ut corpus integrum, quod ΕἸΛΙΚΡΙΝΈΣ Graeci vocant, fieret.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 3장9)
Neque terrere debet ea febris, quae eodem die finita est, ac ne ea quidem, quae, quamuis longiore tempore euanuit, tamen ante alteram accessionem ex toto quieuit, sic ut corpus integrum, quod *ε*ι*λ*ι*κ*ρ*ι*ν*ε*σ Graeci uocant, fieret.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 3장 3:2)
ambas ille quidem patrio complexus amore, sed merito pietas in te proclivior ibat;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae68)
proclivior usus in peiora datur suadetque licentia luxum inlecebrisque effrena favet.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:145)
cum te proclivior urges, occiduum visus remoratur Honorius ignem;
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:71)
magnum mihi panditur aequor, ipsaque Pierios lassant proclivia currus laudibus innumeris.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:14)
Haec autem sit ima parte vallis, et ut vacuae cum prodeunt pabulatum apes, facilius editioribus advolent, et collectis utensilibus cum onere per proclivia non aegre devolent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 5장 1:3)
multa bella impetu valida per taedia et moras evanuisse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 32장9)
tanto proclivius est iniuriae quam beneficio vicem exolvere, quia gratia oneri, ultio in quaestu habetur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 3장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION