라틴어 문장 검색

qui postea quam magistratus creavit legesque constituit, sua cuique procuratio auctoritasque est restituta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 48장 1:2)
divisa sententia est postulante nescio quo - nihil enim necesse est omnium me flagitia proferre - sic reliqua auctoritas senatus empta intercessione sublata est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 6장6)
Terentius Iunior, equestribus militiis atque etiam procuratione Narbonensis provinciae integerrime functus, recepit se in agros suos, paratisque honoribus tranquillissimum otium praetulit.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 25 2:2)
Postea promotus ad amplissimas procurationes, nulla occasione corruptus ab insito abstinentiae amore deflexit;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 31 3:1)
aut de ipsius rogationis, quod est varium, sive non trino forte promulgata sive non idoneo die, sive contra intercessionem vel auspicia aliudve quid, quod legitimis obstet, dicitur lata esse vel ferri, sive alicui manentium legum repugnare.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 79:2)
cui simile est male gestae procurationis, quae in foro negotiorum gestorum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 199:3)
"Patres conscripti, Micipsa pater meus moriens mihi praecepit, uti regni Numidiae tantummodo procurationem existimarem meam, ceterum ius et imperium eius penes vos esse;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장1)
Tulit te longe a conspectu vitae salubris rapida felicitas, provincia et procuratio, et quicquid ab istis promittitur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 19 5:2)
aliquid et pro otio audendum est, aut in ista sollicitudine procurationum et deinde urbanorum officiorum senescendum in tumultu ac semper novis fluctibus, quos effugere nulla modestia, nulla vitae quiete contigit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 19 8:4)
Quare suscipis alienae crudelitatis procurationem ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 8:7)
Navigationes longas et pererratis litoribus alienis seros in patriam reditus proponimus, militiam et castrensium laborum tarda manipretia, procurationes officiorumque per officia processus, cum interim ad latus mors est, quae quoniam numquam cogitatur nisi aliena, subinde nobis ingeruntur mortalitatis exempla non diutius quam dum miramur haesura.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 101 6:1)
Alienorum bonorum mercennaria procuratione consenuit ?
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 106:12)
S. Turannius fuit exactae diligentiae senex, qui post annum nonagesimum, cum vacationem procurationis ab C. Caesare ultro accepisset, componi se in lecto et velut exanimem a circumstante familia plangi iussit.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 122:2)
Optantii clarissimi viri nuper vita functi filiam, quod deo prosperante succedat, licet a matre pupillae in coniugium petierit obtinueritque, parum tamen votorum suorum promotum censet effectum, nisi assensum tuum super his omnibus seu sedulitate sua seu precatu nostrae intercessionis adipiscatur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Sagittario suo salutem 2:1)
nam, dum votivi mihi fit genitus opportunus officii, beneficium praestat, quod se arbitratur accipere, sicuti nunc venerabilis Donidius dignus inter spectatissimos quosque numerari, cuius clientem puerosque commendo, profectos seu in patroni necessitate seu in domini, laborem peregrinantum qua potestis ope humanitate intercessione tutamini;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Theoplasto salutem 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION