라틴어 문장 검색

aliis largitione aut spei magnitudine, sibi ex necessitate culpam;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 36장2)
addidit Claudius sacra ex legibus Tulli regis piaculaque apud lucum Dianae per pontifices danda, inridentibus cunctis quod poenae procurationesque incesti id temporis exquirerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 8장3)
semina etiam odiorum iacienda, ut saepe principes Romani eandem Armeniam specie largitionis turbandis barbarorum animis praebuerint:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 48장4)
eodem oratore Bononiensi coloniae igni haustae subventum centies sestertii largitione.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 58장3)
nam Lepida blandimentis ac largitionibus iuvenilem animum devinciebat, truci contra ac minaci Agrippina, quae filio dare imperium, tolerare imperitantem nequibat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 64장10)
inlatusque castris Nero et congruentia tempori praefatus, promisso donativo ad exemplum paternae largitionis, imperator consalutatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 69장5)
Exim largitione potissimos amicorum auxit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 18장1)
alii necessitatem adhibitam credebant a principe sceleris sibi conscio et veniam sperante, si largitionibus validissimum quemque obstrinxisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 18장3)
nam ante non minus tali largitione quam corripiendis pecuniis subiectos adfligebant, dum quae libidine deliquerant ambitu propugnant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 31장5)
iussi accusatores obicere prodigum largitionibus, neque aliam spem quam in rebus novis esse:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 35장3)
sed non ope humana, non largitionibus principis aut deum placamentis decedebat infamia quin iussum incendium crederetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 44장4)
namque facundiam tuendis civibus exercebat, largitionem adversum amicos, et ignotis quoque comi sermone et congressu;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 48장3)
simul adquirendae pecuniae brevius iter credebat per procurationes administrandis principis negotiis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 17장4)
servorum alios largitione, quosdam verberibus adfecit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 19장5)
nec minus praemia delatorum invisa quam scelera, cum alii sacerdotia et consulatus ut spolia adepti, procurationes alii et interiorem potentiam, agerent verterent cuncta odio et terrore.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 2장14)

SEARCH

MENU NAVIGATION