라틴어 문장 검색

Pulso Tarquinio adversum patrum factiones multa populus paravit tuendae libertatis et firmandae concordiae, creatique decemviri et accitis quae usquam egregia compositae duodecim tabulae, finis aequi iuris.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 27장1)
Multa eo anno prodigia evenere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 43장1)
frugum quoque egestas et orta ex eo fames in prodigium accipiebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 43장3)
M. Asinio M'. Acilio consulibus mutationem rerum in deterius portendi cognitum est crebris prodigiis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 64장1)
Eodem anno Ruminalem arborem in comitio, quae octingentos et triginta ante annos Remi Romulique infantiam texerat, mortuis ramalibus et arescente trunco deminutam prodigii loco habitum est, donec in novos fetus revivesceret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 58장1)
prodigia quoque crebra et inrita intercessere:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 12장5)
et pila militum arsere, magis insigni prodigio quia Parthus hostis missilibus telis decertat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 7장5)
Fine anni vulgantur prodigia imminentium malorum nuntia:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 47장1)
praeter multiplicis rerum humanarum casus caelo terraque prodigia et fulminum monitus et futurorum praesagia, laeta tristia, ambigua manifesta;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 3장5)
Prodigia insuper terrebant diversis auctoribus vulgata:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 86장1)
utque primum vacuus a periculo animus fuit, id ipsum quod paranti expeditionem Othoni campus Martius et via Flaminia iter belli esset obstructum, a fortuitis vel naturalibus causis in prodigium et omen imminentium cladium vertebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 86장7)
apud imperitos prodigii loco accipiebatur ipsa aquarum penuria, tamquam nos amnes quoque et vetera imperii munimenta desererent:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 26장3)
ne hoc prodigium toto terrarum orbe vulgetur, vobis satellitibus Civilem et Classicum Italiam invasuros.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 58장14)
Evenerant prodigia, quae neque hostiis neque votis piare fas habet gens superstitioni obnoxia, religionibus adversa.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 13장1)
Sed Caesari futura caedes euidentibus prodigiis denuntiata est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 81장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION