라틴어 문장 검색

Illa vero scommata directa laetitia eum in quem dicuntur infundunt, si virum fortem vitupere quasi salutis suae prodigum et pro aliis mori volentem, aut si obieceris liberali quod res suas profundat minus sibi quam aliis consulendo.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 20:1)
toto censu non prodigus emit Exiguam Cererem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:55)
O prodiga rerum Luxuries, numquam parvo contenta parato, Et quaesitorum terra pelagoque ciborum Ambitiosa fames, et lautae gloria mensae, Discite, quam parvo liceat producere vitam, Et quantum natura petat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 4:26)
Non plenum modo vicies habebas, Sed tam prodigus atque liberalis Et tam lautus eras, Calene, ut omnes Optarent tibi centies amici.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XCIX1)
Quidquid venerit obvium, loquamur Morosa sine cogitatione.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, VI5)
Si tibi morosa prurigine verminat auris, Arma damus tantis apta libidinibus.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, XXIII Auriscalpium1)
Sed tu morosa ludere parce siti.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CV Urceoli ministratorii2)
et bene descripturus caedes et bella morose diem oriri facit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 4572)
parvoque adsueta non ut urbana, quae est segnis et prodiga.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4713)
prodigus non mella con- ficiens, sed mella consumens.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 894)
"Sed nos contemnere malumus opes quam continere, innocentiam magis cupimus, magis patientiam flagitamus, malumus nos bonos esse quam prodigos."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 36장 1:18)
Is laborem [quasi cursum] forensem diutius non tulit, quod et corpore erat infirmo et hominum ineptias ac stultitias, quae devorandae nobis sunt, non ferebat iracundiusque respuebat sive morose, ut putabatur, sive ingenuo liberoque fastidio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 67장 1:3)
Idem ipsum Lentulum, largitorem et prodigum, non putat, cum de pernicie populi Romani, exitio huius urbis tam acerbe, tam crudeliter cogitarit, etiam appellari posse popularem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 10:7)
Omnino duo sunt genera largorum, quorum alteri prodigi, alteri liberales:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 73:1)
prodigi, qui epulis et viscerationibus et gladiatorum muneribus, ludorum venationumque apparatu pecunias profundunt in eas res, quarum memoriam aut brevem aut nullam omnino sint relicturi, liberales autem, qui suis facultatibus aut captos a praedonibus redimunt aut aes alienum suscipiunt amicorum aut in filiarum collocatione adiuvant aut opitulantur in re vel quaerenda vel augenda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 73:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION