라틴어 문장 검색

Eius rei laudator fuit, cuius nimis erat spectatorem fuisse.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 90:2)
pendemus enim toti ex alienis iudiciis et id optimum nobis videtur, quod petitores laudatoresque multos habet, non id quod laudandum petendumque est, nec viam bonam ac malam per se aestimamus, sed turba vestigiorum, in quibus nulla sunt redeuntium.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 5:1)
Suspicite virtutem, credite iis, qui illam diu secuti magnum quiddam ipsos et quod in dies maius appareat sequi clamant, et ipsam ut deos ae professores eius ut antistites colite et, quotiens mentio sacrarum litterarum intervenerit, favete linguis.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 144:2)
Omnes te inpudicam locuntur, pudicam tantum et unus et peregrinus, qui plus laudator quam accusator nocet.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, peregrinus negotiator.27)
Si quis tamen uirtutibus uitia pensaret, uir magnus ac memorabilis fuit et in cuius laudes exsequendas Cicerone laudatore opus fuerit.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 22:5)
nam quamquam pruritu laborat sermonis inhonesti, tamen patronorum est praecipue cavendus arcanis, quorum est laudator in prosperis, delator in dubiis;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 10:1)
funera deinde duo deinceps collegae fratrisque ducit, idem in utroque laudator, cum concedendo illis suas laudes ipse maximam partem earum ferret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 528:3)
facis enim ex senatoribus professores, ex professoribus senatores.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 11 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION