라틴어 문장 검색

et Cicero his, ut opinor, verbis refert, quidquid in eloquentia effecerit, id se non rhetorum , sed Academiae spatiis consecutum.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 32장 6:1)
At nunc adulescentuli nostri deducuntur in scholas istorum, qui rhetores vocantur, quos paulo ante Ciceronis tempora extitisse nec placuisse maioribus nostris ex eo manifestum est, quod a Crasso et Domitio censoribus claudere, ut ait Cicero, "ludum impudentiae" iussi sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 35장 1:1)
' 'at ego vos rhetoribus et scholasticis' inquit.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 42장 2:2)
scilicet illo igne vocem populi Romani et libertatem senatus et conscientiam generis humani aboleri arbitrabantur, expulsis insuper sapientiae professoribus atque omni bona arte in exilium acta, ne quid usquam honestum occurreret.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 2장 2:1)
huic in respondendo Epaminondas, cum de ceteris perorasset, postquam ad illa duo opprobria pervenit, admirari se dixit stultitiam rhetoris Attici, qui non animadverterit, innocentes illos natos domi, scelere admisso cum patria essent expulsi, receptos esse ab Atheniensibus.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 6장 3:1)
cum circa scholas et auditoria professorum assiduus esset, moto inter antisophistas grauiore iurgio, non defuit qui eum interuenientem et quasi studiosiorem partis alterius conuicio incesseret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 11장 3:2)
Thrasyllum quoque mathematicum, quem ut sapientiae professorem contubernio admouerat, tum maxime expertus est affirmantem naue prouisa gaudium afferri;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 14장 4:3)
primus e fisco Latinis Graecisque rhetoribus annua centena constituit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 18장 1:1)
Est etiam prenotandum quod previatio ista, que communiter exordium dici potest, aliter fit a poetis, aliter a rhetoribus. 46.
(단테 알리기에리, Epistolae 111:3)
Rhetores enim concessere prelibare dicenda, ut animum comparent auditoris.
(단테 알리기에리, Epistolae 111:4)
Collegiorum, igitur, ludorumque omnium lite rariorum curatores, nullos Professores aut doctores, nisi qui lingua Latina, non secus ac Anglicana, uti sciunt, adhibere debent.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.42)
In gymnasiis publicis nostris, doctorum et Professorum omnium, quos de literatura Romana tractare oportet, sermo plane Romanus, non civitate donatus, videatur, Tales, porro, viri, inveniri possunt, dummodo Collegiorum nostrorum curatores, ira, amicitia, inimicitiis, odio, invidia, praejudicio foedo, in doctoribus eligendis, penitus, omissis, publico duntaxat commodo inservire velint.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.43)
Collegiorum, autem, nostrorum curatores, in doctoribus et professoribus eligendis, libidini suae, magis quam utilitati publicae consulere malunt.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.45)
Collegiorum, porro, nostrorum curatores, professores, et inspectores, gradus, in artibus liberalibus, indignis indoctisve minime concedere oportet.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.51)
Frater erat Romae consulti rhetor, ut alteralterius sermone meros audiret honores,Gracchus ut hic illi, foret huic ut Mucius ille.
(호라티우스의 두번째 편지, 252)

SEARCH

MENU NAVIGATION