라틴어 문장 검색

Decimo Kalendas feriae sunt Iovis quae appellantur Larentinalia:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 11:1)
Et ideo ab Anco in Velabro loco celeberrimo urbis sepulta est, ac sollemne sacrificium eidem constitutum, quo dis Manibus eius per flaminem sacrificaretur, Iovique feriae consecratae, quod aestimaverunt antiqui animas a Iove dari et rursus post mortem eidem reddi.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 15:1)
sed post in triduum propagata, primum ex adiectis a Caesare huic mensi diebus, deinde ex edicto Augusti quo trium dierum ferias Saturnalibus addixit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 23:2)
Sed nec post Idus mox voluit inserere, ne feriarum quarumque violaretur indictio:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 9:1)
sed peractis cuiusque mensis feriis locum diebus advenis fecit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 9:2)
Nam de Kalendis Nonis et Idibus deque feriarum variis observa­tionibus innumeros auctores cura quaestionis exercuit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 4:3)
Caesar tamen, ut supra diximus, stata sacra custodiens, nec in illis mensibus quibus binos adiecit dies ordinem voluit mutare Nonarum, quia peractis totius mensis feriis dies suos rei divinae cautus inseruit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 8:1)
unde et omnes Idus Iovis ferias observandas sanxit antiquitas.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 15:4)
Numa ut in menses annum, ita in dies mensem quemque distribuit, diesque omnes aut festos aut profestos aut intercisos vocavit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 2:1)
profesti hominibus ob administrandam rem privatam publicamque concessi:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 2:3)
Festis insunt sacrificia epulae ludi feriae:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 3:1)
profestis fasti comitiales conperendini stati praeliares:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 3:2)
Ergo de divisione festorum et profestorum dierum latius disserendum est.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 3:8)
Feriarum autem publicarum genera sunt quattuor.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 5:1)
Sunt praeterea feriae propriae familiarum, ut familiae Claudiae vel Aemiliae seu Iuliae sive Corneliae, et si quas ferias proprias quaeque familia ex usu domesticae celebritatis observat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION