라틴어 문장 검색

Et hoc retuli, non quod insultare velim calamitatibus infelicium, sed ut te moneam, cum quanto metu et cautione servare debeas, quod domino spopondisti.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 5:12)
Ludos forte celebrabat, cum adremigantes litori Romanas classes vident, atque hostem rati emicant, sine discrimine insultant.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM TARENTINUM 4:1)
Certum est tamen ad profligandam provinciam maxime profecisse singularem ducis sanctitatem, quippe qui captivos pueros puellasque praecipuae pulchritudinis barbaris restitueret, ne in conspectum suum quidem passus adduci, ne quid de virginitatis integritate delibasse saltem oculis videretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 40:1)
Insultatum quoque mortis reliquiis, et illud sacrosanctum caput tribuni plebis percussoribus auro repensatum.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, SEDITIO C. GRACCHI 6:1)
ille quoque ipse, viam qui quondam per mare magnum stravit iterque dedit legionibus ire per altum ac pedibus salsas docuit super ire lucunas et contempsit equis insultans murmura ponti, lumine adempto animam moribundo corpore fudit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 27:4)
Vatinio in prima sua aetate eleganter insultavit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 16:1)
Frena Pelethronii Lapithae gyrosque dedere Inpositi dorso atque equitem docuere sub armis Insultare solo et gressus glomerare superbos.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 19:1)
Quem non ille sinit lentae moderator habenae Qua velit ire sed angusto prius ore coercens Insultare docet campis, fingitque morando.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 19:3)
— Haedique petulci Floribus insultent.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, V. 3:1)
Frena Pelethronii Lapithae gyrosque dedere Inpositi dorso, atque equitem docuere sub armis Insultare solo et gressus glomerare superbos, cur Virgilius equi officium equiti dederit?
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IX. 8:2)
Nam insultare solo et glomerare gressus equi constat esse, non equitis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IX. 8:3)
— atque equitem docuere sub armis, id est, docuerunt equum portantem hominem Insultare solo et gressus glomerare superbos
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IX. 12:2)
452 Erumpunt noctu Massilienses, hostesque profligant terra.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권23)
hinc densae praetexunt litora classes, Hinc tergo insultant pedites:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 5:61)
Aspice, quam placidis insultet turba iuvencis Et sua quam facilis pondera taurus amet.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXXI1)

SEARCH

MENU NAVIGATION