라틴어 문장 검색

et quoniam non est quasi quod suffulciat artus, debile fit corpus languescuntque omnia membra, bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 31:10)
et tamen ipsa suo si fulget luna nitore, cur nequeat certa mundi languescere parte, dum loca luminibus propriis inimica per exit?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 28:5)
Purpureus veluti cum flos succisus aratro Languescit moriens, lassove papavera collo Demisere caput, pluvia cum forte gravantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, X. 13:1)
cum hunc offeratis, ut opinor, non quasi digestu faciliorem, sed quasi minus adpetendum, ut horrore uniformis alimoniae edendi desiderium languesceret, quasi multis concoquendis per infirmitatem non sufficiente natura.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 12:2)
Quid ergo accusas varietatem quasi gulae irritamentum, cum salus sit hominis vigere adpetentiam, qua deficiente languescit et periculo fit propior?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 29:4)
Ergo vertigine turbatum et simul agitatis humoribus oppressum languescit et ministerium suum deserit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 5:2)
452 Erumpunt noctu Massilienses, hostesque profligant terra.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권23)
Sic deflagrare minaces Incassum et vetito passus languescere bello, Substituit merso dum nox sua lumina Phoebo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:18)
Discrimina postquam Adventare ducum, supremaque proelia vidit, Casuram et fati sensit nutare ruinam, Illa quoque in ferrum rabies promptissima paullum Languit, et casus audax spondere secundos Mens stetit in dubio, quam nec sua fata timere, Nec Magni sperare sinunt.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 3:15)
Languescit.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, LXXIX Mulli vivi2)
langvescit moriens duplex similitudo et pulchritudinis et gestus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 4341)
quidam sane a 'nulla mora in Turno' usque ad 'pepigere recusent' iungunt, ne, si distinctio intercesserit, languescat sententiae color.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 135)
Quod vero non cruentum mucronem, ut voluit, extulit, quod vivis nobis egressus est, quod ei ferrum e manibus extorsimus, quod incolumes cives, quod stantem urbem reliquit, quanto tandem illum maerore esse adflictum et profligatum putatis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 2:1)
quibus et excitamur et incendimur et lenimur et languescimus et ad hilaritatem et ad tristitiam saepe deducimur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 197:4)
Orator metuo ne languescat senectute, est enim munus eius non ingeni solum, sed laterum etiam et virium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 37:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION