라틴어 문장 검색

Interdum autem qui sanguinem ipsum suppressit, satis ad valetudinem profuit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 11장15)
Supprimendus autem vomitus est, qui per se venit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장60)
Si post suppressam choleram febricula manet, alvum duci necessarium est, tum cibis vinoque utendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 18장31)
Sed ubi venter suppressus est, protinus ad calidam potionem revertendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 22장26)
Solet autem interdum etiam putris sanies pessimique odoris descendere, solet purus sanguis profluere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 22장27)
At si sanguis profluit, cibit potionesque esse debent, quae adstringant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 22장31)
Distat tamen hic casus eo, quod neque oculi vertuntur nec spumae profluunt nec nervi distenduntur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 27장3)
Si tamen intolerabilis dolor est et sanguis profluit, etiam sanguinis detractio apta est, aut certe coxis admotae cucurbitulae cute incisa.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 27장35)
At cum urina super potionum modum etiam sine dolore profluens maciem et periculum . . . facit, si tenuis est, opus est exercitatione et frictione, maximeque in sole vel ad ignem.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 27장36)
Ea raro vel castratos vel pueros ante femina coitum vel mulieres, nisi quibus menstrua suppressa sunt, temptant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 31장2)
1 Sanguinem supprimunt atramentum sutorium, quod Graeci chalcanthon appellant, chalcities, acacia, et ex aqua Lycium, tus, aloe, cummi, plumbum combustum, porrum, herba sanguinalis;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 1장1)
Supprimitque omne quod abscedit id, in quo est galbani, fabae fresae, singulorum P. I;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장83)
Si vero ex membrana, quae super cerebrum est, profluit sanguis, vitellus combustus et contritus inspergi debet:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 22장49)
Nam et somnum faciunt vel per se adsumpta vel ex aqua data, et aurium dolores levant, adiectis exiguo modo rutae suco ac passo, et tormina supprimunt ex vino liquata, et inflammationem vulvae coercent mixta cerato ex rosa facto, cum paulum his croci quoque accessit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 25장24)
Quae res efficit, ut neque rodentibus medicamentis neque adurentibus et ob id ipsum inducentibus crustam sit utendum, quamvis pleraque ex his sanguinem supprimunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장144)

SEARCH

MENU NAVIGATION