라틴어 문장 검색

si sine uomitu nausea fuerit, uel abstinere uel post cibum uomere.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 11:3)
isque, quibus, si per plures dies non uomuerunt, dolor praecordia infestat.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 20:4)
At qui mane uomiturus est, ante bibere mulsum uel hysopum, aut esse radiculam debet, deinde aquam tepidam, ut supra scriptum est, bibere.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 22:3)
Qui uomuit, si mane id fecit, ambulare debet, tum ungi, dein cenare;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 23:2)
Qui uomere bis in mense uult, melius consulet, si biduo continuarit, quam si post quintum decimum diem uomuerit, nisi haec mora grauitatem pectori faciet.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 24:2)
neque ieiuno neque cenato uomendum est, neque mouenda aluus;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 10장 2:2)
Ac sanguinem quoque in febre uomuisse pestiferum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 6장 10:2)
Eidem si lac ex mammis profluit, inbecillum est quod intus gerit:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 16:3)
Mulier sanguinem uomens profusis menstruis liberatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 16:2)
Quibus in fistula urinae ueluti minutiores abscessus, quos *φ*υ*μ*α*τ*α uocant, esse coeperunt, is, ubi pus ea parte profluxit, sanitas redditur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 20:1)
Quin etiam tormina ab atra bile orsa mortifera sunt, aut si sub his extenuato iam corpore subito nigra aluus profluxit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 31:1)
At intestinorum leuitas periculosior est, si frequens deiectio est, si uenter omnibus horis et cum sono et sine hoc profluit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 32:1)
Si sanguis profluit, dein secuta est dementia cum distentione neruorum, periculum mortis est, itemque si medicamentis purgatum et adhuc inanem neruorum distentio oppressit, item si in magno alui dolore extremae partes frigent.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 42:2)
Ergo si ex superiore parte aliquis decidit, si contusus est, si ex aliquo subito casu sanguinem uomit, quamuis paulo ante sumpsit cibum, tamen protinus ei demenda materia est, ne, si subsederit, corpus adfligat;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 9:3)
Illud magis fieri solet, ut aeque niger adsidue ac primo die profluat;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 18:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION