라틴어 문장 검색

omnia enim litora naturaliter aquae dulcis venas habere.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 8:3)
Cum pertinaciter resisterent oppidani, magna etiam parte amissa siti suorum in sententia permanerent, ad postremum cuniculis venae fontis intercisae sunt atque aversae.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 44장4)
alia, si sanguis in eas venas, quae spiritui accommodatae sunt, transfunditur et inflammationem, quam Graeci ΦΛΕΓΜΌΝΗΝ vocant, excitat, eaque inflammatio talem motum efficit, qualis in febre est, ut Erasistrato placuit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium35)
Tum requirunt etiam, quare venae nostrae modo summittant se, modo attollant;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium48)
neque quid venas moveat, sed quid quaeque motus genera significent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium113)
si profluvio laborat, continendum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium165)
Post hanc aetatem laterum et pulmonis dolores, lethargus, cholera, insania, sanguinis per quaedam velut ora venarum ἉΙΜΟΡ̓*ῬΟΙΔΙΑΣ Graeci appellant) profusio.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장63)
si circa frontem intentae venae moventur, si frequentes oscitationes;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 2장13)
periculosissimum tamen est, si venae quoque ibi vehementer agitantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 4장10)
Si sanguis aut calor abundat, proxumum est, ut aliqua parte profluvium sanguinis fiat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장4)
Si ora venarum, sanguinem solita fundere, subito suppressa sunt, aut aqua inter cutem aut tabes sequitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장52)
aut ubi raro quis et vehementer spirat, venasque concitatas habet praecordiis duris et tumentibus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장65)
si febris non dimittit, eaque interdiu levior est, noctu increscit, multus sudor oritur, cupiditas tussiendi est, et paene nihil in tussi excreatur, oculi cavi sunt, malae rubent, venae sub lingua inalbescunt, in manibus fiunt adunci ungues, digiti maximeque summi calent, in pedibus tumores sunt, spiritus difficilius trahitur, cibi fastidium est, pustulae toto corpore oriuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장101)
At varis ortus vel per ora venarum subita profusio sanguinis vel tormina insaniam tollunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장43)
10. Sanguinem incisa vena mitti novum non est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION