라틴어 문장 검색

adeo quidem ut multi praetulerint carere penatibus et propter iniuriam vicinorum sedes suas profugerint.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 3장 6:2)
Mox etiam cum agrorum vastitatem victoriae nostrae et interneciones hostium fecissent, criminosum tamen senatori fuit supra quinquaginta iugera possedisse, suaque lege C. Licinius damnatus est, quod agri modum, quem in magistratu rogatione tribunicia promulgaverat, immodica possidendi libidine transcendisset, nec magis quia superbum videbatur tantum loci detinere quam quia flagitiosius,quos hostis profugiendo desolasset agros, novo more civem Romanum supra vires patrimonii possidendo deserere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 3장 11:1)
et mox a matre reciditur, atque ipsa superficies insitae vitis usque ad receptum surculum obtruncatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 13:4)
Qui tamen et ipse spoliandus est alis, ubi saepius cum examine suo conatur eruptione facta profugere'. Nam velut quadam compede retinebimus erronem ducem detractis alis, qui fugae destitutus praesidio, finem regni non audet excedere, propter quod ne ditionis quidem suae populo permittit longius evagari.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 10장 3:1)
Quibus nihil est omnino detrahendum, ne saepius iniuria contristatae velut desperatione rerum profugiant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 11:4)
resistentem seditioni tribunum et severissimos centurionum obtruncant;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 80장8)
profugerat Britannia ob iracundiam militum;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 65장8)
Iulianus comperto discrimine et gnaris locorum adscitis per avia Moesiae ultra montem Haemum profugit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 85장8)
et paucis resistentium obtruncatis ceterum vulgus rerum novarum studio in Vespasianum inclinabat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 12장7)
pauci militarium virorum, inter quos maxime insignes Cornelius Martialis, Aemilius Pacensis, Casperius Niger, Didius Scaeva, pugnam ausi obtruncantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 73장7)
si quem procerum habitu et iuventa conspexerant, obtruncare nullo militum aut populi discrimine.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 1장5)
servus egregio mendacio se Pisonem esse respondit ac statim obtruncatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 50장4)
Labeo antequam circumveniretur profugit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 66장9)
mox Ioannes, missis per speciem sacrificandi qui Eleazarum manumque eius obtruncarent, templo potitur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 12장13)
At Hannibal anno quarto, postquam domo profugerat, L. Cornelio Q. Minucio consulibus, cum quinque navibus Africam accessit in finibus Cyrenaeorum, si forte Karthaginienses ad bellum inducere posset Antiochi spe fiduciaque, cui iam persuaserat ut cum exercitibus in Italiam proficisceretur.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 8장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION