라틴어 문장 검색

et quia sibi maximas humandi funeris partes ipse praeripuit, totum apparatum 1 supercurrentis impendii quod funerando sacerdoti competeret impertiens, saltim ad obsequium quae remanserunt verba conferimus, nihil aliud exaraturi stili scalpentis impressu quam testimonium mutuae dilectionis, ceterum viri mores gesta virtutes indignissime meorum vilitate dictorum ponderabuntur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Volusiano Fratri salutem 2:1)
cunctantem tamen ac prolatantem ingens vis morbi adorta est debilitate subita.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 394:2)
prolatandis igitur comitiis cum dictator magistratu abisset, res ad interregnum rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 210:1)
ceterum ex quo die dux est declaratus, velut Italia ei provincia decreta bellumque Romanum mandatum esset, nihil prolatandum ratus, ne se quoque, ut patrem Hamilcarem deinde Hasdrubalem, cunctantem casus aliquis opprimeret, Saguntinis inferre bellum statuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 34:1)
prolata omnia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 208:1)
qui prolatando spatium hosti det, eum et illa castra prodere Hannibali et aperire in Galliam iter, ut per otium ubi velit Hasdrubali coniungatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 683:1)
restat ergo ut maneas in Asia, et rursus in hiberna copiae reductae omisso bello exhauriant commeatibus praebendis socios, deinde, si ita visum iis sit, penes quos potestas fuerit, instauremus novum de integro bellum, quod possumus, si ex hoc impetu rerum nihil prolatando remittitur, ante hiemem diis volentibus perfecisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 215:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION