라틴어 문장 검색

Utraque enim tempestas amorem accendit, redditque flagrantiorem, unde evincitur esse stultitiae proles.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, X. DE AMORE 1:23)
Attamen utcunque ignorantiae et sordidi ingenii proles est audacia, caeterisque civilis scientiae partibus longe impar.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XII. DE AUDACIA 1:19)
Pulchrae prolis eris satis amodo munere felix".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVII. De uiro et uase olei 18:4)
congregate parvulos et sugentes ubera, egrediatur sponsus de cubili suo, et sponsa de thalamo suo.
(불가타 성경, 요엘서, 2장16)
Quis non te felicissimum cum tanto splendore socerorum cum coniugis pudore tum masculae quoque prolis oportunitate praedicauit?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, V 1:13)
alius prole laetatus filii filiaeue delictis maestus illacrimat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 2:13)
Fratris amissos thalamos piauit;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XIV 3:1)
Surgeret in thalamum ducto cum Pelion arcu nec caperet tantos hospita terra deos, cum socer aequoreus numerosaque turba sororum certarent epulis continuare dies praeberetque Iovi communia pocula Chiron, molliter obliqua parte refusus equi, Peneus gelidos mutaret nectare fontes, Oetaeis fluerent spumea vina iugis:
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 1:1)
non ego luxuriem regum moremque secutus quaesivi vultum tabulis ut nuntia formae lena per innumeros iret pictura penates, nec variis dubium thalamis lecturus amorem ardua commisi falsae conubia cerae.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:13)
fateor, Stilicho, non parva poposci, sed certe mereor princeps, hoc principe natus qui sibi te generum fraterna prole revinxit, cui Mariam debes.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:17)
sacri, quos petimus, thalami.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:81)
ast alii thalamum docto componite textu;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:139)
omnes thalamo conferte triumphos."
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:146)
"salve sidereae prole augusta Serenae, magnorum suboles regum parituraque reges.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:160)
acceptum reddit thalamum natoque reponit, quod dederat genitor.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:194)

SEARCH

MENU NAVIGATION