라틴어 문장 검색

Decimo tamen anno tempora cavari incipiunt, et supercilia nonnunquam canescere, et dentes prominere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 29장 5:8)
tum lata et musculosa pectora, lacertosaeque similes bracchiis alae, tum procerissimae caudae, duplici ordine, singulis utrinque prominentibus pinnis inflexae:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 10:1)
tunc milites ad caedem missi invenere in prominenti litoris nihil laetum opperientem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 53장10)
Caecina dum sustentat aciem, suffosso equo delapsus circumveniebatur, ni prima legio sese opposuisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 65장10)
Chariovalda diu sustentata hostium saevitia, hortatus suos ut ingruentis catervas globo perfringerent, atque ipse densissimos inrumpens, congestis telis et suffosso equo labitur, ac multi nobilium circa:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 11장7)
quem per omnis illos dies noctesque apud scopulos et prominentis oras, cum se tanti exitii reum clamitaret, vix cohibuere amici quo minus eodem mari oppeteret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 24장5)
Vitelliani pluteos cratisque et vineas subfodiendis muris protegendisque obpugnatoribus, Othoniani sudis et immensas lapidum ac plumbi aerisque molis perfringendis obruendisque hostibus expediunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 21장7)
faces in prominentem porticum iecere et sequebantur ignem ambustasque Capitolii fores penetrassent, ni Sabinus revulsas undique statuas, decora maiorum, in ipso aditu vice muri obiecisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 71장5)
professusque conspirationis indicium et ob hoc admissus legenti traditum a se libellum et attonito suffodit inguina.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 17장 1:4)
sin autem sine fremitu inmisissent, eos ipsi clamore terrerent pavidosque equos telis utrimque suffoderent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 13장 39:2)
iunxerant hastas et ab utroque latere temere incurrentium ilia suffodiebant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 15장 17:2)
comae prominent hirtae, vestis super genua est, funda vinciunt frontem:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 6장 19:2)
Cuniculo ergo suffossa moenia ingens nudavere spatium, per quod inrupit, victorque urbem dirui iussit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 6장 28:2)
quippe in media ferme urbe armati terra existebant nullo suffossi specus ante vestigio facto.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 8장 17:2)
prominent ungues numquam recisi, comae hirsutae et intonsae sunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 10장 14:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION