라틴어 문장 검색

Haec ex vino teruntur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장45)
quibus cum teruntur adicitur acetum quam acerrimum, donec crassitudo in his passi fit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장57)
Aut aluminis scissilis, papaveris lacrimae, acaciae suci par pondus miscetur, hisque adicitur hyoscyami suci dimidio minor quam unius ex superioribus portio, eaque trita ex vino diluuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장69)
cum quolibet horum . . . aliquod conterit, eique, dum teritur, in vicem vinum et oleum murteum adicit, donec mellis crassitudinem fecerit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 8장4)
Aut eiusdem suci sextarius eodem modo coquitur, atque eadem ratione trita haec adiciuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 10장11)
quis per se contrita mixtaque rursus paulatim adiecto vino austero teruntur, donec his mellis crassitudo sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 14장11)
Quod si minor ea inflammatio est, laser terere, eique adicere frigidam aquam satis est, eamque aquam cocleario exceptam ipsi uva subicere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 14장14)
Si tumor vicit, inponenda est vel lenticula vel marrubium vel oleae folia ex vino cocta, sic ut cuilibet eorum, dum teritur, mellis paululum adiciatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장9)
quae primum ex vino austero conteruntur, deinde ubi inaruerunt, iterum teruntur ex passi tribus cyathis et incocuntur, donec visci crassitudinem habeant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장31)
Quae per se singula primum teruntur, deinde iuncta iterum melle adiecto, donec liquidi cerati crassitudinem habeant;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장47)
quibus, dum teruntur, invicem rosa et vinum instillatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장134)
ego autem cognovi, qui succisa lingua cum abunde super dentes eam promeret, non tamen loquendi facultatem consecutus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장51)
deinde sine eo, ut is delapsus ipsi plagae iungatur digitoque inde promatur, et super ventrem cum duabus suis tunicis collocetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장14)
Quibus vero super mediam tunicam venae tument, incidendum inguen est, atque tunica promenda;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 22장6)
Sed tum quoque inguen incidendum, media tunica promenda atque excidenda est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 22장24)

SEARCH

MENU NAVIGATION