라틴어 문장 검색

Theodosius vero dux nominis incluti, animi vigore collecto, ab Augusta profectus, quam veteres appellavere Lundinium, cum milite industria comparato sollerti, versis turbatisque Britannorum fortunis opem maximam tulit, opportuna ubique ad insidiandum barbaris praeveniens loca, nihilque gregariis imperans, cuius non ipse primitias alacri capesseret mente.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 3장 1:1)
Qui promotus profectusque cum venisset ad loca, intempestive turgens ut filius, nullis affatibus delenitis his quos numquam temptatae cupiditatis figmenta regionum suarum faciebant extorres, opus paulo ante inchoatum aggreditur, admissa copia refragandi suspensum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 6장 4:2)
Per omnia itaque propinqua malorum similium dispersa formidine, praefectus praetorio agens apud Sirmium Probus, nullis bellorum terroribus assuetus, rerum novarum lugubri visu praestrictus, oculosque vix attollens, haerebat, diu quid capesseret ambigens:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 6장 9:1)
Iudices numquam consulto malignos elegit, sed si semel promotos agere didicisset immaniter, Lycurgos invenisse praedicabat et Cassios, columina iustitiae prisca, scribensque hortabatur assidue, ut noxas vel leves acerbius vindicarent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 8장 13:1)
Quibus (ut communi rei conducere videbatur) repudiatis, et quid capesserent anxiis, Athanarichus paria pertimescens abscessit, memor Valentem dudum cum foederaretur concordia despexisse, affirmantem se religione devinctum, ne calcaret solum aliquando Romanum, hacque causatione, principem firmare pacem in medio flumine coegisse:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 4장 13:1)
Hocque urgentibus aliis super alios nuntiis cognito, Lentienses aerumnis populi sui ad internecionem paene deleti, et repentino principis adventu defixi, quid capesserent ambigentes, cum neque repugnandi neque agendi aliquid aut moliendi laxamentum possent invenire vel breve, impetu celeri obsessos petiverunt inviis cautibus colles, abruptisque per ambitum rupibus insistentes, rebus caritatibusque suis, quas secum conduxerant, omni virium robore propugnabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 10장 12:1)
Inter hos etiam promotorum tribunus, Potentius, cecidit in primaevo flore aetatis, bono cuique spectatus, meritis Ursicini patris, magistri quondam armorum suisque commendabilis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 18:2)
Exinde promotus in ante, Domino largiente supradictos Sclavos sub suo dominio conlocavit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 789 103:4)
Drogonem fratrem eius sub canonica vita degentem Mettensi ecclesiae clero eiusdem urbis consentiente atque eligente rectorem constituit eumque ad pontificatus gradum censuit promoveri.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 823 288:1)
Sed priusquam inde promoveret, nuntium accepit, Nordmannos velle Transalbianam Saxoniae regionem invadere atque exercitum eorum, qui hoc facturus esset, nostris finibus adpropinquare.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 829 336:3)
sed nihil ab eloquentia metuant, quam ego, si quid omnino promoui, potius spero quam praesto.
(아풀레이우스, 변명 5:2)
at quam ausus es tuam ipsius epistulam legendam dare, quam nimis irreuerenter, nimis contumeliose et turpiter de matre tua scriptam, cum adhuc in eius sinu alerere, miseras clanculo ad Pontianum, scilicet ne semel peccasses ac tam bonum tuum factum optutu capesseret.
(아풀레이우스, 변명 84:9)
quod si quis uidebatur paulo largius in arte promouisse, ei quoque tamen mos fuit una tibia uelut una tuba personare.
(아풀레이우스, 플로리다 3:6)
ad hoc ita semper ab ineunte aeuo bonas artes sedulo colui, eamque existimationem morum ac studiorum cum in prouincia nostra tum etiam Romae penes amicos tuos quaesisse me tute ipse locupletissimus testis es, ut non minus uobis amicitia mea capessenda sit quam mihi uestra concupiscenda.
(아풀레이우스, 플로리다 17:4)
optimum itaque factu visum est anteluculo furtim evadere et viam licet trepido vestigio capessere.
(아풀레이우스, 변신, 1권 12:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION