라틴어 문장 검색

Quibus regis audito adventu, a diversis locis et praesidiis per centenos, sexagenos et quinquagenos plurimi tam Galli quam Armenii Christiani concurrentes, auxilio juncti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 38:5)
mox armis resumptis, lorica et galea induti, subito quasdam portas aperientes, in multitudine gravi in apertam camporum planitiem, quam rex et exercitus nunc belli immemor habitabat, usque ad loca tentoriorum concurrere ausi sunt, plurimos sagittis transfigentes, et clamore magno et horrisono totum exercitum commoventes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 10:4)
Nec mora, catholicis exsequiis expletis, a domino patriarcha terrae commendatus, juxta fratris uterini Godefridi sepulcrum in loco Calvariae, in vestibulo templi Dominici sepulcri mausoleo, sicut decet reges, in memoriam et honorem sui nominis, magno et mirifico opere, et marmore candido polito, inter caeteros sepultos promotus est;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 58:8)
Et statim acclamatum est illum coronam regni jure recipere, et dominum patriarcham eum in regem procreare et promovere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 60:3)
Unde precorne iam promotam narrationem modo velis subducere;
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 99:19)
has autem "causas concurrere facit ordo ille inevitabili conexione" causarum, qui "de fonte praescientiae procedit":
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 11:2)
Masculina igitur generabat, qui in virum perfectum populos quos docebat, fidei gestiebat unitate concurrere, et in agnitione Filii Dei perfectam plenitudinis Christi tenere mensuram (Ephes.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 3:13)
Et quodammodo diverso genere causa concurrit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 3:3)
Sicut enim novi, ita et veteris Testamenti debet doctrina concurrere, quia scriptum est:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 3:9)
tamen quae analogiam ita servent, ut in iis quoque congrua mensura ratioque concurrat:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 2:10)
In nobis septenarium quoddam femineum esse, sed ad virilem conditionem ab erudito viro promoveri.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 12장 1:2)
Concurrit intellectus cum littera.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 7:4)
Verum cum plerosque recentis aerumnae documenta terrerent, et intuta fore residua credens haereret Arbetio, tres simul exsiluere tribuni, Arintheus agens vicem armaturarum rectoris, et qui equestrem turmam comitum tuebatur, et Bappo ducens promotos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 4장 10:1)
Cumque Viennam venisset, ingredientem optatum quidem et impetrabilem honorifice susceptura omnis aetas concurrebat et dignitas, proculque visum plebs universa, cum vicinitate finitima, imperatorem clementem appellans et faustum, praevia consonis laudibus celebrabat, avidius pompam regiam in principe legitimo cernens:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 8장 21:1)
Parte alia Barbatio, post Silvani interitum promotus ad peditum magisterium, ex Italia iussu principis cum XXV milibus armatorum Rauracos venit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 11장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION