라틴어 문장 검색

In sole sedem dux accepit, cum in solio regni Jerusalem promoveretur, quae omnes mundi superat civitates nomine et sanctitate, sicut sol sua claritate universas coeli stellas:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 74:1)
Promoto nunc Arnolfo ad hanc dignitatem sanctae et novae ecclesiae, donec eligeretur patriarcha Deo et populo acceptabilis, placuit summo principi Jerusalem, duci Godefrido, necnon et caeteris omnibus, ut templo Dominici sepulcri viginti fratres in Christo divini cultores officii constituerentur, qui [0557A] assiduis Domino Deo viventi in laudibus et hymnis psallerent, hostiam corporis et sanguinis Jesu Christi devote immolarent, deinde quotidianam sustentationem de oblatione fidelium constitutam susciperent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 80:1)
Juxta verbum et edictum istud omnes a vetito manus continuerunt, solum quod victui hac nocte sufficeret contraxerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 84:7)
Illis vero sine respectu periculi vagantibus, viginti milites continuo ab insidiis et societate Christianorum egressi, praedam undique contraxerunt, vi etiam abducentes;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 22:4)
Baldewinus sic victoriam, Dei gratia, adeptus, quadraginta octo ex majoribus Turcorum in eodem captivavit praelio, nihil praedae praeterquam equos probatissimos contrahens, quod in altero latere angustarum faucium omnia armenta [0587D] cum spoliis et tentoriis gentilium remansissent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 68:11)
Quod juvenes quidam audientes, circiter quadraginta ab exercitu clam subtracti praecurrerunt ut pecuniam et praedas contraherent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 83:3)
Spolia vero civitatis in armentis et caeteris rebus ubique, diripientes, per aliam regionem quae est in montanis divertentes, loca propalata Sarracenorum depopulati sunt, praedas ab universis locis contrahentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 85:9)
Noluit enim, nec praesumpsit in urbe Jerusalem diademate, auro vel gemmis pretiosis exaltari, adornari et in regem promoveri, ubi Dominus Jesus, Rex regum et Dominus dominantium humiliatus et obediens usque ad mortem, pro mundi redemptione spinis horridis et acutis coronatus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 87:4)
Hujus vero legatione accepta, et protinus collectione facta de omnibus locis et castellis Antiochiae, circiter tria millia equitum, septem vero peditum applicuerunt ad locum praesignatum, in campos scilicet civitatis Aran vel Caran, ubi Baldewinus adventum eorum cum omni populo, quem contraxerat, [0646A] praestolabatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 78:4)
Post haec, octo diebus evolutis, et Tankrado praesidium Rohas et ejus moenia vigili custodia procurante, Geigremich et sui, successu victoriae suae et Baldewini captione gloriantes, et adhuc altiora sperantes conari, Tankradum vero et ejus dominium nunc ab urbe Rohas, et omnem Gallorum potentiam facile posse exterminari, nimium adversus eumdem Tankradum indignati, longe majores prioribus contraxerunt copias ab universis locis et regno Turcorum, cum quibus in manu forti in campum Rohas [0647D] ad obsidendas portas et ejus moenia descenderunt, spatiose tentoria sua locantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 84:1)
Videntes autem legiones Sarracenorum quomodo regi doli et insidiae innotuissent, et nunc se praevidens manum Christianorum undecunque ad opem contraxisset, moverunt castra a campis Ascalonis, et usque ad locum, qui [0652B] dicitur Abilin, in superbia multitudinis suae profecti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 96:10)
His ita in commodum et plenitudinem omnibus apparentibus, atque in campis omnibus Ascalonis jam ad messem properantibus, rex a Jerusalem et omnibus locis sibi auxiliantibus milites atque arma copiosa contraxit, ac tempore Rogationum, quo illis in regionibus omnia sata festinant ad messem, occupavit terram Ascalonitarum, vineas, ficus et cujusque generis arbores succidens in manu robusta;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 102:7)
Ibi statim illius innotavit auribus quomodo princeps et rex civitatis Damasci, de genere Turcorum, arma et apparatum contraxisset ad obsidendam Tabariam et Gervasium loco Hugonis restitutum expugnare decrevisset, et regis virtutem non ultra timere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 48:2)
Dehinc die quadam cum Boemundi copiis victualia et equorum pabula defecissent, milites trecenti, pedites septingenti ad contrahendas praedas in regione Graecorum directi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 84:1)
Obsidione igitur locata, praedas circumquaque contrahebant, gentiles captivabant et plurima damna inferebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 90:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION