라틴어 문장 검색

Quae omnia tenuerunt Mahometes cum legem suam promulgavit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 5:3)
Exemplar autem epistularum ut lex in omnibus provinciis promulgandum erat, ut scirent omnes populi et pararent se ad praedictam diem.
(불가타 성경, 에스테르기, 3장14)
Exemplar epistulae in forma legis in omnibus provinciis promulgandum erat, ut omnibus populis notum fieret paratos esse Iudaeos in diem illam ad capiendam vindictam de hostibus suis.
(불가타 성경, 에스테르기, 8장13)
Et, cum diu de his consilium ageretur, et ipse dux ad multitudinem rettulisset, et paribus suffragiis pareret sententia, sponsionibus pacis annuerunt.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장20)
nulla lex promulgata, non cum populo agi coeptum, nulla secessio facta.
(카이사르, 내란기, 1권 7:10)
Huic et paternum hospitium cum Pompeio et simultas cum Curione intercedebat, quod tribunus plebis legem promulgaverat, qua lege regnum Iubae publicaverat.
(카이사르, 내란기, 2권 25:5)
Et ab hoc profectus initio, ne frustra ingressus turpem causam videretur, legem promulgavit, ut sexenni die sine usuris creditae pecuniae solvantur.
(카이사르, 내란기, 3권 20:9)
Cum resisteret Servilius consul reliquique magistratus, et minus opinione sua efficeret, ad hominum excitanda studia sublata priore lege duas promulgavit:
(카이사르, 내란기, 3권 21:1)
Hoc mortuo aut si qui ex reliquis excellit dignitate succedit, aut, si sunt plures pares, suffragio druidum, nonnumquam etiam armis de principatu contendunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 13장9)
Multitudinis suffragiis res permittitur: ad unum omnes Vercingetorigem probant imperatorem.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 63장6)
simulque se et honorem suum sequentis anni commendaret, propterea quod insolenter adversarii sui gloriarentur L. Lentulum et C. Marcellum consules creatos qui omnem honorem et dignitatem Caesaris spoliarent, ereptum Ser. Galbae consulatum, cum is multo plus gratia suffragiisque valuisset, quod sibi coniunctus et familiaritate et consuetudine legationis esset.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 51장4)
Martius eunuchi repetet suffragia campus?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:267)
suffragia quippe peregit index vera timor;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae102)
indigenas habitus nativa palatia sumunt, et, patriis plebem castris sociante Quirino, Mars augusta sui renovat suffragia campi.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:3)
taciti suffragi vulgi iam tibi detulerant, quidquid mox debuit aula.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:30)

SEARCH

MENU NAVIGATION