라틴어 문장 검색

"agedum elige, cuius signa feras, ambo faciles nostrique;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권46)
"hi quaerunt artus, illi anxia vulnera curant, redde agedum miseris fratres natosque patresque, redde arvis domibusque viros!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권131)
"saevum agedum immitemque vocent, si funera Lernae tecum ardere veto;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권40)
si sibi eum, quo digna esset, di dedissent virum, domi se propediem visuram regnum fuisse, quod apud patrem videat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 471:1)
foedum inhumanumque inde traditur scelus, monumentoque locus est - Sceleratum vicum vocant - quo amens agitantibus furiis sororis ac viri, Tullia per patris corpus carpentum egisse fertur, partemque sanguinis ac caedis paternae cruento vehiculo, contaminata ipsa respersaque, tulisse ad penates suos virique sui, quibus iratis malo regni principio similes propediem exitus sequerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 493:1)
agedum, inquit, dictatorem, a quo provocatio non est, creemus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 313:1)
optabitis, mediusfidius, propediem ut mei similes Romana plebes patronos habeat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 340:2)
T. Quinctius clamitat, cui rei capitalis dies dicta sit et de quo futurum propediem iudicium, eum indemnatum indicta causa non debere violari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 151:3)
eosdem propediem domi visuram honores quos apud sororem videat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 361:2)
tum eximia corporis magnitudine in vacuum pontem Gallus processit et quantum maxima voce potuit, quem nunc inquit Roma virum fortissimum habet, procedat agedum ad pugnam, ut noster duorum eventus ostendat utra gens bello sit melior.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 84:1)
subactis his gentibus quae inter nos vosque sunt, quod propediem futurum spondet et virtus et fortuna vestra, continens imperium usque ad nos habebitis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 311:1)
agedum, pontifex publicus populi Romani, praei verba quibus me pro legionibus devoveam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 124:3)
agedum, lictor, excide radicem hanc inquit incommodam ambulantibus, perfusumque ultimi supplicii metu multa dicta dimisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 236:1)
Aemilium dictatorem laudibus ferret, qui quinquennalem ante censuram et longinquitate potestatis dominantem intra sex mensum et anni coegisset spatium, dic agedum inquit, Appi Claudi, quidnam facturus fueris, si eo tempore quo C. Furius et M. Geganius censores fuerunt censor fuisses.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 467:2)
Etruscorum propediem eandem fortunam quam Samnitium fore.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 648:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION