라틴어 문장 검색

ad quod bellum ubi ex senatus consulto consules dilectum habere occipiunt, obstare enixe tribuni sibi plebique eam fortunam oblatam memorantes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 602:1)
primores patrum, sive culpa sive infelicitate imperatorum tam ignominiosa clades accepta esset, censuere non exspectandum iustum tempus comitiorum, sed extemplo novos tribunos militum creandos esse, qui kalendis Octobribus magistratum occiperent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 102:1)
cum omnium adsensu comprobata oratio esset gauderentque patres sine tribuniciae potestatis terriculis inventam esse aliam vim maiorem ad coercendos magistratus, victi consensu omnium comitia tribunorum militum habuere qui kalendis Octobribus magistratum occiperent, seque ante diem magistratu abdicavere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 108:1)
nam - et senatus consulto eos ab re publica remotos esse, et recusantes abdicare se magistratu dictatoris - metu ab collegis coercitos esse, et populum Romanum tribunos creasse qui non idibus Decembribus, die sollemni, sed extemplo kalendis Octobribus magistratum occiperent, quia stare diutius res publica his manentibus in magistratu non posset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 131:1)
kalendis Quinctilibus magistratum occepere L. Lucretius Ser.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 361:1)
L. Papirium C. Cornelium C. Sergium L. Aemilium iterum L. Menenium L. Valerium Publicolam tertium creat ii ex interregno magistratum occepere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 55:2)
eosdem propediem domi visuram honores quos apud sororem videat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 361:2)
subactis his gentibus quae inter nos vosque sunt, quod propediem futurum spondet et virtus et fortuna vestra, continens imperium usque ad nos habebitis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 311:1)
Etruscorum propediem eandem fortunam quam Samnitium fore.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 648:2)
creatur ingenti consensu Marcellus, qui extemplo magistratum occiperet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 415:1)
Itaque, quod propediem res ipsa negatura sit, priusquam ad ultimam solitudinem atque egestatem perveniant, negandum populo Romano esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 139:2)
et a meridie nebula occepit ita vix ut concursus navium inter se vitarent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 374:2)
et Hasdrubalem propediem adfore cum manu haudquaquam contemnenda.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 82:3)
bellum quaerere regem et, si pergat, propediem inventurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 560:2)
quam vereor ne propediem sentiatis levissimo in malo vos hodie lacrimasse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 600:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION