라틴어 문장 검색

Primo autem hoc apud ordines parlamenti sibi emolumento futurum non dubitabat, quia satis sciebat eos in favorem rerum Britannicarum propensissimos larga manu pecunias collaturos.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 8:7)
13. Lata est etiam illa lex charitatis plena, ut scilicet homines egeni lege agentes admitterentur in forma pauperis, hoc est, ut nihil solvant advocatis, procuratoribus, aut scribis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 13:1)
Episcopus igitur ad regem Henricum reversus, quaeque acta essent referens regemque propensum et fere cupidum inveniens, regi consilium dedit ut primum pacem stabiliret, deinde tractatum matrimonii gradiatim consummaret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 17:25)
Uterque horum a partibus Suffolciae in Cantium pervenerunt, ubi non solum clam et per susurros rumores spargebant Wilfordum istum verum comitem Warwici esse, verumetiam frater ille populum ad credendum propensiorem expertus impudentissime conciones de ea re ad populum habuit, eosque ut in auxilium suum properarent hortatus est, unde uterque comprehensus est et supposititius comes morte affectus, frater autem perpetuo carceri damnatus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 20:10)
Reges duo in occursu suo summis amoris et charitatis indiciis se mutuo exceperunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 9:9)
utque extaret simul signum aliquod honestae suae et propensae in generis humani commoda voluntatis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Introduction 2:24)
Postremo, ut scientiae veneno a serpente infuso, quo animus humanus tumet et inflatur, deposito, nec altum sapiamus nec ultra sobrium, sed veritatem in charitate colamus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 8:4)
eamque in charitate perficiant et regant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 9:15)
sed charitatis non est excessus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 9:18)
Et hoc ipsum est coelo in terris frui, quando mens humana in charitate movetur, in providentia quiescit, et supra polos veritatis circumfertur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 2:9)
Cum religio sit praecipuum humanae societatis vinculum, par est ut et ipsa debitis verae unitatis et charitatis vinculis astringatur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 1:2)
Etenim fidem stabilit, charitatem accendit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 1:23)
Iam, quatenus ad modos per quos conciliatur unitas, cavendum est hominibus ne dum unitatem religionis procurent et muniant, leges charitatis et societatis solvant et demoliantur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 3:2)
Nam eos reddit animo degeneres, fallaciis deditos, ignobilium consortio se delectantes, magisque ad luxum propensos quando rerum copiam adepti sint.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VII. DE PARENTIBUS ET LIBERIS 1:15)
Neque in hac electione respiciant nimis inclinationem filiorum ipsorum, quasi illud melius arrepturi sint ad quod maxime videntur propensi.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VII. DE PARENTIBUS ET LIBERIS 1:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION