라틴어 문장 검색

nec sane poterat ex aequo divisioni lancem ponere vicissitudo, licet uni domui mecum, alteri cum meis vinculum foret propinquitatis, quia Ferreolo praefectorio viro praeter necessitudinem sibi debitam dabat aetas et dignitas primi invitatoris praerogativam.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Donido suo salutem 3:2)
qui cognata licet sibi astra fingens Phoebaea tumeat propinquitate, mortalem hic tamen implet obsecrando.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lampridio suo salutem. 5:15)
Origo istis de ludorum propinquitate est.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 11장 1:1)
belli Fidenatis contagione inritati Veientium animi et consanguinitate - nam Fidenates quoque Etrusci fuerunt - et quod ipsa propinquitas loci, si Romana arma omnibus infesta finitimis essent, stimulabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 161:1)
ne adfinitatibus, ne propinquitatibus immisceamur cavent, ne societur sanguis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 47:2)
ita expugnandi pariter cogendique ad deditionem spe amissa, dictator in locis propter propinquitatem notis ab aversa parte urbis, maxime neglecta quia suapte natura tutissima erat, agere in arcem cuniculum instituit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 238:1)
non sine causa di hominesque hunc urbi condendae locum elegerunt, saluberrimos colles, flumen opportunum, quo ex mediterraneis locis fruges devehantur, quo maritimi commeatus accipiantur, mare vicinum ad commoditates nec expositum nimia propinquitate ad pericula classium externarum, regionem Italiae mediam, ad incrementum urbis natum unice locum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 575:1)
ad Velitras adversus maiora paene auxilia Praenestinorum quam ipsam colonorum multitudinem secundo proelio pugnatum est ita ut propinquitas urbis hosti et causa maturioris fugae et unum ex fuga receptaculum esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 232:1)
sed cum ira in hos magis, qui fortunam gerendae rei eripuerant, tum propinquitas loci atque ipsa paucitas incitat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 383:1)
Sidicinis finitimis arma coniunxerat, unoque proelio haud sane memorabili duorum populorum exercitus fusus propinquitate urbium et ad fugam pronior et in fuga ipsa tutior fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 228:2)
nec tamen fallere propter propinquitatem castrorum potuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 537:2)
nec erat ea tempestate gens alia cuius secundum Gallicos tumultus arma terribiliora essent cum propinquitate agri tum multitudine hominum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 410:1)
his satis exploratis profectus tanto intervallo ab hostibus consedit ut nec adventus suus propinquitate nimia nosci posset et egredientem e castris hostem opprimeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 270:1)
ceteros propinquitas urbis tutata est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 532:3)
huius propinquitas populi acuit curam patribus, ut fetiales mittendos ad res repetendas censerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 650:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION