라틴어 문장 검색

consilio stetit ira minor, ne territus ille te duce suspecto Martis graviore paratu aut in harenosos aestus zonamque rubentem tenderet aut solis fugiens transiret in ortus missurusve sibi certae solacia mortis oppida dirueret flammis.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:174)
missae e tormentis hastae, quantoque conspicui magis propugnatores, tanto pluribus vulneribus deiecti.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 20장9)
simul obiectus amnis, additum vallum, imminentia iuga, nihil nisi atrox et propugnatoribus frequens terrebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 35장2)
inter quae praecipuus propugnator eius Vitellius, validissima gratia, aetate extrema (adeo incertae sunt potentium res) accusatione corripitur, deferente Iunio Lupo senatore.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 42장5)
tantus inde ardor certantis exercitus fuit ut intra tertiam diei partem nudati propugnatoribus muri, obices portarum subversi, capta escensu munimenta omnesque puberes trucidati sint, nullo milite amisso, paucis admodum vulneratis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 39장7)
dirutaque quae Euphraten ultra communiverat Corbulo et Armenii sine arbitro relicti sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 17장12)
cumque dirutis omnibus Aventicum gentis caput infesto agmine peteretur, missi qui dederent civitatem, et deditio accepta.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 68장8)
Vixdum orto die plena propugnatoribus moenia, fulgentes armis virisque campi:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 22장1)
et cum variis trepidantium inclinationibus mixti remiges propugnatoresque turbarentur, desilire in vada ultro Germani, retentare puppis, scandere foros aut comminus mergere:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 35장4)
illi trabibus tegulisque et facibus propugnatores deturbant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 30장5)
pars remigum e Batavis tamquam imperitia officia nautarum propugnatorumque impediebant;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 16장8)
muros civitatis, congregantibus se cum maxime Romanorum exercitibus, augere nobis quam diruere tutius est.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 65장3)
muri Hierosolymorum diruti, delubrum mansit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 9장4)
quin et diruit molem a Druso Germanico factam Rhenumque prono alveo in Galliam ruentem, disiectis quae morabantur, effudit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 19장5)
Conon cum parte navium in patriam venit, muros dirutos a Lysandro utrosque, et Piraei et Athenarum, reficiendos curat pecuniaeque quinquaginta talenta, quae a Pharnabazo acceperat, civibus suis donat.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 4장 4:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION