라틴어 문장 검색

alter rixatur de lana saepe caprina, propugnat nugis armatus:
(호라티우스의 첫번째 편지, 186)
sensus enim trahit atque acies detrudit ad ipsas, fulgida praesertim cum cernere saepe nequimus, lumina luminibus quia nobis praepediuntur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 9:6)
fit quoque ut e mundi transversis partibus aër alternis certo fluere alter tempore possit, qui queat aestivis solem detrudere signis brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem, et qui reiciat gelidis a frigoris umbris aestiferas usque in partis et fervida signa.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 24:9)
quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti, ille in aquam subito totum se inmittit et omne excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 14:6)
Unde et Apollinem, id est solem, modo sospitalem modo pestem significantibus cognominibus adoramus, cum tamen pestis quae ab eo noxiis inmittitur aperte hunc deum bonis propugnare significet.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 23:1)
Ipse creditur et Gigantas interemisse, cum caelo propugnaret quasi virtus deorum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 8:1)
Sagittarius, qui omnium zodiaci domiciliorum imus atque postremus est, ideo ex homine in feram per membra posteriora degenerat, quasi postremis partibus suis a superis in inferna detrusus:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 26:1)
Necessitas, cuius cursus transversi impetum Voluerunt multi effugere, pauci potuerunt, Quo me detrusit paene extremis sensibus?
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 3:1)
Hic et Aloidas geminos inmania vidi Corpora, qui manibus magnum rescindere caelum Adgressi superisque Iovem detrudere regnis.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 18:1)
Nunc sude, nunc duro contraria pectora conto Detrudit muris, et valli summa tenentes Amputat ense manus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:39)
Quaecumque levatae Arboribus caesis flatum effudere frementem, Abstulit has ventis liber contraria volvens Aestus, et obnixum victor detrudit in Austrum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 4:7)
quibusdam sane non videtur zeugma, quia 'adnixus', non 'conixus'. ordo tamen est 'Cymothoe simul et Triton acuto detrudunt naves scopulo', ab aris scilicet in quas tris Notus in s. l. t.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1447)
sic in nono mater Euryali aut tu, summe pater divum, miserere, tuoque invisum hoc detrude caput sub Tartara telo, quando aliter nequeo crudelem abrumpere vitam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 644;6457)
ut perhibent quotienscumque fabulosum aliquid dicit, solet inferre 'fama est'. mire ergo modo, cum de ipsa fama loqueretur, ait 'ut perhibent'. coeo enceladoque isti gigantes fuerunt inter alios, qui Iovem superpositis montibus regno caelesti detrudere conati, fulminibus sunt deleti.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1796)
tunc Manlius, custos Capitolii, Gallos detrusit ex arce, clangore anseris excitatus, quem privatus quidam dono Iunoni dederat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6529)

SEARCH

MENU NAVIGATION