라틴어 문장 검색

rursum grassatus ignis patulis magis urbis locis;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 40장3)
Sequitur caedes Annaei Senecae, laetissima principi, non quia coniurationis manifestum compererat, sed ut ferro grassaretur, quando venenum non processerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 60장3)
rarus duabus tribusve civitatibus ad propulsandum commune periculum conventus:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 12장 2:2)
nam Britanni nihil fracti pugnae prioris eventu et ultionem aut servitium expectantes, tandemque docti commune periculum concordia propulsandum, legationibus et foederibus omnium civitatium vires exciverant.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 29장 3:1)
minore avaritia ac licentia grassatus esset T. Vinius si ipse imperasset:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 37장11)
claudebat pontem imposita turris et in extremam navem educta, unde tormentis ac machinis hostes propulsarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 34장5)
Trepidanti inter scelus metumque, ne dilata Blaesi mors maturam perniciem, palam iussa atrocem invidiam ferret, placuit veneno grassari;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 39장1)
Civilis dolo grassandum ratus incusavit ultro praefectos quod castella deseruissent:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 16장1)
inter ambiguos milites et occultos hostis optimum e praesentibus ratus mutua dissimulatione et isdem quibus petebatur grassari, in coloniam Agrippinensem descendit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 56장10)
igitur grassaturas dispositis per oportuna loca stationibus inhibuit, ergastula recognouit, collegia praeter antiqua et legitima dissoluit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 32장 1:3)
paedagogum ministrosque C. fili, per occasionem ualitudinis mortisque eius superbe auareque in prouincia grassatos, oneratos graui pondere ceruicibus praecipitauit in flumen.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 67장 2:3)
In primis tuendae pacis a grassaturis ac latrociniis seditionumque licentia curam habuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 37장 1:1)
Nec minore liuore ac malignitate quam superbia saeuitiaque paene aduersus omnis aeui hominum genus grassatus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 34장 1:1)
Ita bacchantem atque grassantem non defuit plerisque animus adoriri.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 56장 1:1)
Nec minore saeuitia foris et in exteros grassatus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 36장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION