라틴어 문장 검색

de me autem idem tecum his ago litteris quod superioribus egi, ut omnis tuos nervos in eo contendas ne quid mihi ad hanc provinciam, quam et senatus et populus annuam esse voluit, temporis prorogetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 14 8:1)
qua re cura ut hic annus qui ad laborem tuum accessit idem ad salutem Asiae prorogatus esse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 10장 2:1)
illud etiam restiterat quod hesterno die fecerunt, ut te in ius educerent, ut nobis tempus quam diu diceremus praestitueres;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 9장 2:4)
- 'praestituentur horae ad arbitrium nostrum, iudex ipse coercebitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 22장 1:11)
at ea quidem dedit usuram vitae tamquam pecuniae nulla praestituta die.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 92:4)
Ideo senectam mille in annos prorogo.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Cornix et ovis: Multos lacessere debiles et cedere fortibus.7)
Regulus qui speraret aliquid ex novis tabulis, quia nuper captare eum coeperat, medicos hortari rogare, quoquo modo spiritum homini prorogarent.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 20 7:3)
Idem quam reverenter, quam fideliter amicos colat, multorum supremis iudiciis, in his Anni Bassi gravissimi civis, credere potes, cuius memoriam tam grata praedicatione prorogat et extendit, ut librum de vita eius - nam studia quoque sicut alias bonas artes veneratur - ediderit.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 31 5:1)
Quamquam sic amasti iuvenem ut hoc potius quam de illo sileri velis, a me praesertim cuius praedicatione putas vitam eius ornari, memoriam prorogari, ipsamque illam qua est raptus aetatem posse restitui.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 9 3:2)
Omnes ego qui magnum aliquid memorandumque fecerunt, non modo venia verum etiam laude dignissimos iudico, si immortalitatem quam meruere sectantur, victurique nominis famam supremis etiam titulis prorogare nituntur.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 19 3:1)
cum praestitutus productionis consumptionisque ordo tardatur, alius progrediendi ac provehendi modus praeberi potest.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 245:3)
nempe homo “accipit res ordinarias consuetasve vitae formas sicut ei imponuntur a praestituta bonorum dispensatione et a fructibus seriatim confectis, ac demum sic facit persuasus hoc esse rationabile et iustum”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 261:4)
Certe hercle, ego si satis commemini, tibi quidem est olim dies Quam ad dares huic praestituta.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 3, scene 2121)
Augur et fulgente decorus arcu Phoebus acceptusque novem Camenis, Qui salutari levat arte fessos Corporis artus, Si Palatinas videt aequus arces, Rem que Romanam Latiumque felix Alterura in lustrum meliusque semper Prorogat aevum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmen Saeculare, poem 115)
hic meret aera liber Sosiis, hic et mare transit et longum noto scriptori prorogat aevum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 10:23)

SEARCH

MENU NAVIGATION